17:17 17 1558 IANUAE. 18 2792* BEZA FARELLO. Transmittit ei varia ad res Gallorum pertinentia. (Ex autographo Bibliothecae pastorum Neocomensium. Edidit Baum. I. 512.) 8. Mi pater, quidquid habui consilii suggessi miseris fratribus, *) quod tamen si sequantur, spero fore ut improbus ille in foveam cadat quam aliis paravit, si modo adhuc illic viget ulla aequitatis species. Quadratum2) vide ut confirmes. Spero enim ita fore temperatum illorum responsum, si modo meis monitis obsequantur, ut sine ulla invidia facile possit illorum causam suscipere. Misereatur ecclesiae suae Dominus et Satanae conatus infringat. Cura ut literae ad eos tempestive, si fieri possit, perveniant et tamen tuto reddantur, quamvis nemo nostrum praeter unum Georgium nomen adscripsit. Mitto ad te Tigurinorum et Bernensium responsum. 3) Hinc facile colliges quid sit nobis sperandum. Sed tamen taciti exspectabimus quid Argentinenses sint acturi. Arguunt me unum quasi omnium, ut ipsi putant, malorum autorem. Tu vero quum in partem culpae venias (cuius tamen culpae me nondum poenitet), cogita etiam quid illis respondendum putes. Deinde remitte ad me literas, ut habeam quod communi nomine respondeam. Ita enim praestat, quandoquidem ad me unum scripserint, nisi tibi quoque fortassis aliquid. De legatione Germanorum principum nihil audio *) et non temere metuo ne isti regis emissarii omnia everterint. Interim Lutetiae fratres pergunt et instaurant ruinam. Pulchre succedit opus, sed scribitur plurimos ex captivis iam vacillare. Angi um 5) conati sunt nonnulli liberare sed re patefacta scribunt in arctiorem carcerem esse retrusum. Bantiniacam aiunt, quamvis nullo defectionis signo dato, tamen liberatam, quod vix credo. De vestra Marchissa6) miri rumores sparguntur: captam, et praeeunte carnifice traductam, et libros aliquot coram ea crematos. Ego mihi persuasi falsissima haec esse,7) ideo nihil istis moror. Nostri vero legati quid egerint, aut potius quid non egerint, abunde iam pridem cognovisti. Longe praestitisset domi 2792. 1) Videtur loqui de Parisiensibus. 2) olim legatum qui de persequutionibus quereretur {N. 2653. 2702). 3) IV. 2778. 2783. 4) Nulla fint cf. epp. d. d. 19. Nov. 1557 et seqq. 5) JY. 2799, not. 9. 6) Jaqueline de Bohan, marquise de Bothelin, Comtesse de Neuchatel 7) ut erant. Calvini opera. Vol XV L