15:17 17 1554 IANUAR..FEBRUAR. 18 ipsius lectione petere satius est quod proprie regiae personae convenit unum attingam. Nempe quum reluctante totius mundi potentia, omnibus qui tunc rerum potiebantur ad opprimendum evangelium armatis, pauci homines, obscuri, inermes et contempti, solo veritatis et spiritus praesidio freti, in propaganda O hristi fide tam strenue laboraverint, nihil refugerint laboris vel discriminum, contra omnes pugnas steterint infracti, donec tandem victores emergerent, nihil restare excusationis christianis regibus, quos Deus ad tuendum filii sui regnum gladio instruxit, nisi ad obeundum tam honorificum munus aeque saltem animosi sint ac constantes. Porro quam fidelis ac dexter fuerim interpres, praedicare non est meum. Certe fructuosus ia commune, ut spero, erit labor. Quod si gustum aliquem capere non gravabitur tua Maiestas ei quoque munus hoc non ingratum fore confido. Dominus praestantissimum Regem patrem tuum et te una diutissime servet incolumes, prudentiae et fortitudinis spiritu vos gubernare pergat, omni benedictionum copia magis ac magis locupletet, ac sub vestro imperio ditionem semper tranquillam con tineat. Genevae octavo Calendas Februarii 1554, 1902. ER UIUS BULLINGERO. De Serveto homine sibi omnino ignoto plura audire cupit. (Excerptum ex autographo Arca. Turic. Plut. VI. Vol. 176, oiim JEpp. Tom. 37, fol. 181. . Simler Vol. 81.) Doctissimo ac pietate celeberrimo D. Henrico Bullingero ecclesiastae Tigurino, domino et fratri suo. Quod de Serveto quodam a Satana dementato scribis, de eius certe nomine vix nobis hactenus quidquam consistit, quo fit, ut de illius impiis dogmatibus plane nihil sciamus, cupimus tamen de iis a te certiores fieri. . Richenvillae 8. Oal. Februarii Anno 1554. Mathias Erbi us.