13:17 17 1548 IUL. 18 sane non magis principe viro digna quam publico regni bono utilis. Nam haec demum stabilis est regnorum felicitas, fidelisque custodia, si is in quo fundata sunt et per quem servantur, filius Dei illis praesideat. Itaque melius rem anglicanam stabilire non poteras quam profligatis idolis purum ibi Dei cultum erigendo. Nam id fieri non potest, quin restituatur genuina pietatis doctrina, quae sacrilega Antichristi Romani tyrannide nimis diu oppressa iacuit. Quod est Christum in suo tribunali collocare. Atque hoc eximium alioqui facinus eo maiori laude propterea dignum est, quo pauciores hodie inter eos qui gubernacula tenent reperiuntur qui principatus sui insignia spirituali Christi sceptro submittant. Praeclare igitur serenissimo Regi consultum est, cuius pueritiae talis ex sua cognatione obtigit moderator. Nam tametsi indolem eius inprimis generosam omnes praedicant, tamen et formandis ad virilem constantiam eius moribus et constituendae anglicanae ecclesiae, dum aetas ipsum non patitur has obire vices, talis artifex erat plus quam necessarius. Nec dubito quin ipse iam nunc agnoscat, divinitus te sibi datum esse, ex cuius manu res ex voto compositas paulo post reciperet. Me vero nec tanta locorum distantia nec conditionis meae humilitas impedire potuit quominus praestantissimum hunc propagandae Christi gloriae affectum tibi gratularer. Et sane, quum me unum ex iis esse voluerit Deus, quorum opera laboreque sinceriorem evangelii doctrinam hodie mundo restituit, cur non te quoque singulari Dei beneficio eiusdem doctrinae patronum ac vindicem ordinatum, qualicunque locorum intervallo sim abs te dissitus, qua possum observantia prosequar? Et quoniam non aliud huius rei testimonium reddere licebat, saltem arrhae loco hos in duas Pauli epistolas meos commentarios tibi offerendos esse putavi. Nec vero fortuitum munus quod offerrem arripui : sed iudicio elegi quod videbatur optime convenire. Hic Timotheum suum admonet Paulus quali doctrinae genere aedificanda sit ecclesia Dei, quibus et vitiis et hostibus resistendum, quam multa devoranda taedia: hortatur, ne ullis difficultatibus cedat, ut omnia discrimina animi fortitudine superet, ut improborum proterviam autoritate coerceat, ne quid hominum gratiae ambitiose largiatur. Denique in his duabus epistolis quasi in viva tabula depictum habemus verum ecclesiae regimen. Tu, quum instaurandae ecclesiae anglicanae, ut simul ex confiscatis bonis ecclesiarum et monasteriorum sibi suisque satis amplam partem praeriperet Ipsi eius palatio {Somerset-house) exstruendo septem aedificia ecclesiastica, inter quae duae ecclesiae maiores totidemque minores, materiam suppeditarunt Calvini opera. Vol. XIII.