11:17 1540 FEBRUAR. hortatus sum. Ex eo potes omnia intelligere, quae me fovent, quae angunt. Si commendatione apud te esset opus, commendarem studiosius: siquidem et aegro et utcunque restituto mihi ministravit non improbe, potissimum si affectum quis intueatur. Omnes salutabis quam officiosissime, Capitonem, et inprimis Bucerum, Hedionem, Bedrotum, et nunquam praetereundum Sturmium. Gallos omnes saluta plurimum, quos in Domino cupio pergere ut per eos Christi gloria illustretur. Quam te cupiant omnes fratres salvum, malo te ut potes apud te reputare, quam possim frigide indicare. Thomas praecipue, Capunculus, Michael uterque et totis votis Capitonem et Bucerum cum aliis symmystis, quibus optant arctissimo nexu perpetuo iniunctos se perdurare. Non possum non addere Fatonum cum Cunero. Utinam sic possem ipsorum affectum exprimere ut ardenter optant vobis omnia in Domino felicia. Vale, nec patere aliquid de pio fratrum affectu labefactari in te et fratres, ob scriptionem hanc tam miseram. Omnia eram laceraturus, nisi apud te reputarem tantum mihi licere, ac sperarem te misere ac improvide scripta feliciter ac prudenter redditurum, additis quae desunt, suppressis quae item oportet. Praeterea cum istis agitur quos satis novi plus in me intueri quid velim quam quid dicam. Vale iterum, ac omnes tecum. Neocomi, 6. Febr. 1540. Tuus totus Farellus. MELANCHTHON CALVINO. Commendae ei Italum quendam olim sacerdotem in Sabaudiam proficiscentem. (Ex autographo bibi. nation. Paris. Collect. Dupuy Cod. 268, fol. 7, Bretschneiderus non habet.) Egregia doctrina et pietate praedito D. Calvino amico suo carissimo. Argentinae. 8. D. Hic tabellarius Senensem se esse ait, et fuisse sacrificulum, et venisse in periculum propterea quod quaedam liberius dixerit adversus pontificum et sacerdotum luxum. Apud nos sano modeste vixit. Nunc cupit proficisci in Sabaudiam, ubi sperat se plus posse proficere, aut fortassis etiam servire ecclesiis. Rogo igitur te ut eum Sabaudiensibus commendes. Degustavi multa italica ingenia. Sed si possumus beneficiamus aliquibus. Te ex animo amo et precor Christum ut te gubernet. Spero Bucerum et nos brevi in conventu Smalcaldensi una futuros esse. Habeo apud me hospitem Gallum Calvini opera. Vol. XI.