9:169 169 AD WESTPHALUM. 170 expedient: quia tunc in Pharisaeos sermonem Christus stringebat. Qua fronte tantam insulsitatem mundo obtrudere ausus es, ex qua palam fieret te superbissimo fastu contemnere omnium iudicia? Nam si farraginis tuae lectores putasti communi sensu esse praeditos, ita certe eos ratiocinari necesse est, vel falsum esse quod tradit Augustinus, vel non ubique latere diffusum Christi corpus qualiter tu somnias. Iterum repetam, bi perpetuo verum est quod tradit Augustinus, absque loci spatio nullum fore Christi corpus, ideoque coelo comprehendi propter veri corporis modum: non occupabit certe mille loca in terris, ac multo minus sine aliqua locorum circumferentia ubique erit. Quomodo igitur stabit illa quam tam secure asseris, ubiquitas? Adiungit postea Ioachimus, non alio tendere Augustinum, nisi ut doceat Christi corpus [pag. 84] esse in coelo: nos alio tendere ut negemus ef≫se in eucharistia. Quam ferrea ista est improbitas, velle frivolo mendacio rem adeo manifestam delere? Clare docet Augustinus, non alibi quam in coelo esse Christum quatenus homo est, et falso putari secundum carnem ubique esse diffusum, cui naturam minime abstulit. Nos ergo quum totidem verbis ac syllabis idem docemus, quis dicet in diversum scopum tendere? Hoc Augustinum agere Westphalus dicit, ne tollatur humanae naturae veritas. Nempe quia nunquam putasset Augustinus de carnis praesentia qualem excogitarunt sophistae, exoriturum esse tale portentum, vero et genuino verborum Christi sensu contentus, fatuas illas speculationes non attigit. Nam quod subiicit Ioachimus, non tolli veritatem humanae naturae, si distribuitur corpus Christi in coena, vanissimum esse apparet. Haec enim est veritas, Augustino teste, ut Christi corpus [pag. 85] aliquis coeli locus comprehendat. Nimis vero obliviosus est Westphalus, qui quum nuper tantopere detestatus sit physicam hanc rationem, nunc eam se amplecti simulat. Si ex me audiret quod coactus est ex Augustino referre, clamaret immane esse sacrilegium. Nunc quia sibi proposuit Augustinum quoquo modo in partes suas trahere, modo a se derivet repugnantiae speciem, in omnia se transformat. Sed omissis ambagibus semel statuendum est tollaturne vera carnis natura, si pluribus in locis simul esse credatur, imo nullum locum occupare. Secure negat Westphalus. Quid pronunciet Augustinus, cum lectorum fastidio repetere nihil attinet. Adde quod mox arreptitius *) hic homo stylum commutans excusat non prorsus tolli, hoc est, aboleri humanam Christi naturam, dum totum mundum occupat eius caro: quia integra et illaesa in coelo manet. Nempe sicuti dum pro- 1) ce povre homme transporte.