55:169 169 EPIST. AD HEBRAEOS 170 clesiae persequutiones: et hae quidem non unius aut alterius anni, sed quae ab avis usque ad nepotes interdum grassatae sunt. Quare nihil mirum si iisdem hodie experimentis fidem nostram probare Deo placeat: nec cogitandum est nos ab eo deseri, cui scimus fuisse curae sanctos patres qui eadem ante nos passi sunt. 38. Quibus mundus non erat dignus. Quum ita profugi inter feras vagabantur sancti prophetae, videri poterant indigni quos terra sustineret. Qui fit enim ut inter homines locum non inveniant? Sed apostolus in contrariam partem hoc retorquet: nempe quod mundus illis non esset dignus. Nam quocunque veniant servi Dei, eius benedictionem, quasi fragrantiam boni odoris, secum afferunt. Sic domus Putiphar benedicta fuit in gratiam Ioseph: et Sodoma salva futura erat, si in ea inventi fuissent decem iusti homines. Utcunque ergo mundus servos Dei quasi excrementa a se proiiciat: hoc tamen inter eius poenas deputandum est, quod illos ferre non potest: quia simul cum illis resideret aliqua Dei benedictio. Proinde quoties e medio tolluntur iusti, sciamus totidem adversa nobis esse praesagia: quoniam indigni simus eorum conturbernio, ne simul nobiscum pereant. Interea habent pii amplam consolationis materiam, si eos mundus quasi catharmata eiiciat, quando vident idem accidisse prophetis, qui in feris animalibus plus experti sunt clementiae quam in hominibus ipsis. Hac se cogitatione erexit Hilarius, quum videret a sanguinariis tyrannis occupari ecclesiam, qui tunc imperatorem romanum, velut carnificem, in manu habebant. Tunc inquam sanctus vir memoria repetebat quae hic de prophetis recitat apostolus. Montes et sylvae, dicebat, et lacus et carceres mihi tutiores sunt quam magnus templorum splendor: nam in illis prophetae aut manentes, aut demersi, Dei spiritu prophetabant. Sic etiam nos animatos esse coDvenit, ut mundum intrepide spernamus, et si nos evomat, sciamus nos ab exitiali gurgite exire, Deumque ita prospicere nostrae saluti, ne eodem mergamur exitio. 39. Et hi omnes. Argumentum est a minori ad maius. Nam si illi quibus nondum tanta lux gratiae affulserat, tanta constantia in malis tolerandis excelluerunt: quid efficere in nobis debet plenus evangelii fulgor? Illos exigua lucis scintilla in coelum duxit: quum sol iustitiae nobis luceat, quo nos praetextu excusabimus si haereamus adhuc in terra? Haec est genuina mens apostoli. Scio Chrysostomum et alios quosdam secus exponere: sed orationis contextus facile ostendit, hic notari gratiae discrimen qua Deus sub lege prosequutus est fideles, et qua nos hodie dignatur. Nam quum uberior in nos effusa sit gratia, minus esse in nobis fidei valde absurdum esset. Dicit ergo, patres illos