20:169 169 1563 OCTOB. 170 venit tam futilibus mendaciis credere? Quod sollicitus es ne suis blanditiis nos irretiant Galli, et praetorem nostrum Bosetum admones ut sibi proponat senatus Metensium exemplum, facis quidem pro fidelis amici sincerique officio, sed olfacere debuisti unde prodiisset haec fabula, nisi forte ego et Heza tibi suspecti simus. Atqui nobis semper liberum erit clare testari, neque hoc consilium unquam hic fuisse captum, neque nos a Gallis tentatos. Ultra progredior: non modo huius rei nulla unquam facta fuit mentio, sed ne cogitatio quidem obrepsit. Equidem me ante biennium cum Admiraldo egisse non dissimulo, ut si fieri posset foedus cum Bernatibus Rex iniret, hac lege ut se obstringeret ad tuendam quam hodie possident ditionem. Verum hoc modo cavere volui ne ad hanc urbem unquam aspirarent, et optima erat ratio. Non est igitur cur inani metu te posthac torqueas, donec ex nobis cognoveris, vel Gallos aliquid moliri, vel nostros adeo trepidare ut temere ad eorum auxilium confugiant. Quin etiam experientia brevi vanitatem illam coarguet. Interea scias, legatos vestros qua maxima fieri potuit contentione incubuisse ut Bernates libertatem et statum urbis nostrae Cantonum iudicio permitterent. Hoc autem quid aliud est quam nos iugulandos tradere? Itaque hoc adepti sunt ut Bernates superiora omnia decreta retractarent Nunc dubii pendemus. Unde colligo te et alios pios multis de rebus celari. Quin etiam ea fuit legatorum vestrorum humanitas in conventu Badensi, ut fugitandae invidiae causa nostros iuberent ab omnibus suis colloquiis abstinere. Vale, clarissime vir et mihi plurimum observande frater, una cum uxore et familia collegisque omnibus. Dominus vos omnes salvos tueatur, virtute sua sustineat laboresque vestros benedicat. Genevae 9. Octobris 1563. Iohannes Calvinus tuus. 4035. CALVINUS MERCBRO. Instat quibuscunque potest precibus et argumentis ut ille professionem linguae hebraicae in schola Genevensi capessat.*) (Ex apographis Genevensibus Cod. 107&, fol. 280. 281. 283 cuius tergo Calvinus ipse inscripsit: Mercero. Cod. Illa, fol. 211. Epp. Bern. vi. p. 1130. Simler. Vol. 108.) 4035.1) Of. N. 3944.