15:169 169 1554 IUN. 170 monuisti, *) quia inde privatim et publice institimus tanto diligentius in verae doctrinae, quod eam partem attinet, demonstratione et conservatione, et nisi arcanum aliquod monstrum alatur, satis videntur ad tranquillitatem composita omnia. . .. . Basileae 16. Iunii 1554. Tuus Sulzerus. 1975. CHECU8 CALVINO. A regina Angliae frustra bona sua sub sequestre posita per uxorem sibi ut redderentur postulavit : quae eo praetextu negata sunt quod in Germania commoraretur ipse: ergo iam in Italiam cum aliis proficis- (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 52.) Doctissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo. Genevae. Vide ut domi forisque iacter qui ne in Germania quidem aut apud vos consistere adhuc quietus possum. *) Regina uxori meae petenti de restitutione agrorum quos partim ante Eduardi tempora partim ab ipso acceperam, responderat se tum demum velle de petitione hac statuere ubi de mea commoratione aliquid audierit: nunc quia me Genevam contendisse intellexerit, nihil se daturam asseveravit. Negare uxor et caeteri amici me Genevae esse, qui ne Coloniae tum quidem esse potui, sed ubi commorandum statuerim nescire. Ego amicorum consilio ad fructum aliquem ex aliorum acerbitate capiendum inductus, cum quibusdam nobilibus Anglis hominibus meae conditionis atque ordinis Italiam et Patavium cogito, ut ibi me ostenso literae quamprimum et literis velocior fama meum adventum perferant. Rebus meis bene transactis, quod facillime futurum 1974. 1) Videtur Bullingerus perlecto, Grataroli epistola (N. 1957) sciscitatus fuisse de ecclesia Basileensis quatenus a Serveti factione turbata fuerit Etiam Bezae literae statum rerum atro colore depinxerant. 1975. 1) Infra leges eum tunc Argentorati fuissei de quo vide Strype, eccl. mem. III. 1, p. 232. Inde Basileam se contulit ubi Curioni maxime innotuit, denique Patavium ubi quibusdam Anglis Demosthenem interpretatus est (Strype, life of Mr John CheTce p. 95 seqq.)