9:168 mentis excedunt solere Dei potentiam ab Augustino proferri, contra eum retorqueo. Nam si praesentiam, qualem fabricat Westphalus, sanctus ille vir imaginatus foret, nusquam praedicandae potentiae Dei opportunior fuisset locus. Proinde ex silentio colligere licet, incognitum ei fuisse quod deinde sub papatu commentum diabolus suggessit. Ac ne in re supervacua longior sim, si omnipotentiam Dei huc illuc trahere licet, fanaticis hominibus qui nullum a resurrectione corpus futurum esse dicunt, speciosum fore dico fucandi sui delirii colorem. Proferunt dictum Petri, nos esse vocatos ut consortes fiamus divinae naturae: colligunt talem fore restitutionem humani generis, ut corpoream naturam spiritualis Dei essentia absorbeat. Cur non Westphali exemplo bi quib reclamet, in angustias redigi clamabunt Dei potentiam? Quia ergo [pag. 81] intempestive obiicitur, Deum posse, nisi quod ipsum velle constat, concidit hac in parte tota Westphali loquacitas, donec Christum probet carnis naturam carni suae abstulisse. Ubi autem se ad testimonia quibus nostri usi sunt diluenda venire simulat, pudenda estac putida in puerili garritu eius affectatio. Quaeso Ioachime, quid paginas complures scurrando inficere opus fuit, nisi ut simplicium mentes ab ipsius rei intuitu abductae tecum vagarentur? Simplex nostrorum ratio est, Augustinum plane asserere, quatenus homo est Christus, in coelo esse, unde ultimo die venturus est: secundum naturam humanam non esse ubique diffusum: quia carni suae immortalitatem dedit, naturam non abstulit: cavendum igitur esse ne hominis divinitatem ita astruamus, ut veritatem corporis auferamus: si tollamus spatia locorum corporibus, nusquam fore: ideoque fore nulla. Christum igitur ubique praesentem esse tanquam [pag. 82] Deum, in loco aliquo coeli propter veri corporis modum. Ubi ad satietatem usque in suis parergis lusit Westphalus, ne nihil afferre putetur, principio lectores admonet, quum ita loquitur Augustinus, non agere ex professo de coena Domini. Quid? quum tu nuper ad ornandam Dei potentiam citares eius praeconia, non memineras tunc quoque non fuisse de coena habitum ab ipso sermonem? Ac te quidem erroribus tuis temere Augustinum involvere ostendi. Hic vero longe diversa ratio est. Clare pronunciat Augustinus non ferre corporis Christi naturam, ut ubique sit diffusum, ideoque coelo contineri. Si ita est, quomodo tibi subscribet dum immensum esse iactas? Perinde facis ac si obstrepant papistae nihil ad se spectare quaecunque contra fictitios eorum cultus et leges tyrannicas ex scriptura producimus, quia nullam earum expresso nomine spiritus designat. Ita quum citabitur sententia Christi: [pag. 83] Frustra me colunt praeceptis hominum ete. (Matth. 15, 9) nullo negotio se