55:168 quae saeculis omnibus enituit, fidei esse opus: quod maior sit nostra imbecillitas quam ut malis superandis simus idonei, nisi nos fides sustineat. Atque hinc colligimus, quicunque vere Deo fidunt, virtute, qua oportet, instructos esse ad resistendum, quibuscunque ipsos modis impetat Satan: ac praesertim ferendis malis nunquam nobis patientiam defore, si adsit fides. Proinde infidelitatis nos convinci ubi in persequutionibus et cruce deficimus. Eadem enim hodie est fidei natura quae olim apparuit in sanctis patribus, quos hic apostolus commemorat. Quare si eorum imitaremur fidem, nunquam ita turpiter ob ignaviam concideremus. In verbo eiujjtrcavicibjaav sequutus sum Erasmum: tametsi alii interpretantur carceratos fuisse. Sed hoc (meo iudicio) simplicius, quod distracti fuerint, quemadmodum corium in tympano distenditur. Quod dicit fuisse tentatos, videtur esse superfluum : nec dubito quin similitudo duarum vocum ercpfaihqaav et erceipaa- ihjaav, in causa fuerit ut secunda male ab imperito quopiam lectore addita, paulatim obrepserit in textum: sicuti etiam Erasmus divinat. Per ovillas et caprinas pelles, non tam puto designari tentoria quae ex pellibus coniiciebantur, quam viles et asperos piorum amictus, quibus induebantur quum in deserta fugerent. Tametsi autem lapidatum fuisse Ieremiam tradunt, Esaiam vero dissectum, et sacra historia narrat, Eliam, Elisaeum atque alios prophetas in montibus et speluncis oberrasse: non tamen dubito quin saevas illas persequutiones designet, quibus grassatus est Antiochus in populum Dei, et quae postea sequutae sunt. Non amplexi redemptionem. Aptissime loquitur: brevem enim huius vitae usuram eos redimere oportuisset, Deum abnegando. Fuisset autem hoc nimis indignum pretium. Ergo ut perpetuo in coelis viverent, vitam in terra repudiarunt quae tanti illis constitisset: nempe abnegatione Dei, ut diximus, suaeque vocationis desertione. Audimus autem quid Christus dicat: si animas nostras servare cupimus in hoc mundo, nos in perpetuum eas perdere. Proinde si verus futurae resurrectionis amor sedem in cordibus nostris occupat: facile nos ad mortis contemptum adducet. Et sane non aliter vivendum est quam ut Deo vivamus: simul atque Deo vivere non licet, libenter aut non aegre mors nobis oppetenda est. Porro hac sententia confirmat apostolus quod dixit, sanctos fide superasse omnia tormenta: nisi enim spe beatae resurrectionis retenti fuissent eorum animi, statim collapsi fuissent. Hinc praeterea colligenda est utilis exhortatio, qua nos in rebus adversis muniamus. Neque enim recusandum est ut Dominus tot sanctis hominibus nos aggreget, quos scimus tot miseriis fuisse exercitatos et vexatos. Neque vero hic nobis paucorum hominum miseriae narrantur, sed communes ec-