52:168 quasi fur opprimat. 5. Omnes vos filii lucis estis? et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 1. Porro de temporibus. Nunc tertio loco eos a curiosa et inutili temporum inquisitione retrahit: interea vero admonet ut assidue ad Christum excipiendum sint parati. Quamquam occupatione utitur, opus esse negans de illis scribi quae curiosi homines desiderant. Nam hoc nimiae incredulitatis signum, non credere quae Dominus praedicit, nisi diem certis circumstantiis designet, ac veluti digito ostendat. Quia ergo inter ambiguas opiniones vacillant, qui sibi flagitant notari temporum articulos, ac si ex probabili demonstratione coniecturam capere vellent: ideo piis supervacuas eiusmodi disputationes esse dicit. Alia etiam ratio est, quod fideles non plus scire appetunt, quam in Dei schola discere licet. Diem porro adventus sui nobis esse absconditum voluit Christus, ut suspensi quasi in excubiis stemus. 2. Optime scitis. Exactam notitiam opponit anxio investigandi studio. Quid autem Thessalonicenses probe tenere asserit? nempe diem Christi repente et exinsperato venturum, ut incredulos, quasi fur dormientes, opprimat. Hoc autem contrarium est evidentibus signis, quae eius adventum mundo eminus ostentent: stultum ergo esset, ex praesagiis vel ostentis velle statum habere tempus. 3. Quando enim dixerint Explicatio similitudinis : similis erit dies Domini furi nocturno. Cur hoc? quia minime exspectatus subito incredulis adveniet, ut eos quasi dormientes occupet. Unde autem dormitio? nempe ex alto Dei contemptu. Supinam hanc oscitantiam saepe impiis exprobant prophetae: et certe non extremum modo illud iudicium , sed quotidiana secure exspectant. Quamvis Dominus exitium denuntiet, pacem et omnia prospera sibi polliceri non dubitant. Atque in hanc exitialem socordiam ideo labuntur, quia non statim quae Dominus futura pronuntiat, impleri vident: statuunt enim fabulosum esse quod non mox oculis apparet. Ideo Dominus, ut hanc securitatem contumaciae plenam vindicet, subito irruit: et ex summa felicitate impios praeter spem omnium praecipitat. Talia interdum repentini adventus documenta edit: sed praecipuum erit illud, quum Christus ad iudicandum orbem descendet. Quod ipse etiam testatur, tempus illud saeculo Noe comparans: quia tanquam in altissima pace luxuriabuntur omnes (Matth. 24, 37). Quasi dolor partus. Aptissima similitudo, quia nullum malum est quod magis repente corripiat, et quod acrius et infestius primo statim impetu urgeat. Adde quod m u l i e r praegnans doloris materiam intus in utero gestat absque sensu, donec inter epulas et risus, vel in medio somno corripitur. 4. Vos autem, fratres. Nunc quale sit fidelium