51:168 autem in Christo Iesu vos, qui quondam eratis procul, facti estis propinqui per Christi sanguinem. l l . Quamobrem memores estote. Semper ad hypothesin descendit, ut digito rem indicet ac pressius urgeat. Iubet enim iterum Ephesios recordari quales fuerint ante vocationem. Haec consideratio illis ob oculos ponebat quam nulla sibi esset superbiendi causa. Postea ostendit modum reconciliationis : ut solo Christo contenti, non putent aliis subsidiis se indigere. Haec primi membri summa est, memineritis, quo tempore eratis incircumcisi, vos etiam a Christo, a spe salutis, ab ecclesia et regno Dei fuisse alienos: ita ut nihil esset vobis cum Deo commercii. Secundi vero: nunc in Christum .insiti, simul Deo reconciliati estis. Quid valeret ac in eorum animis efficeret eiusmodi recordatio, superius dictum est. Gentes in carne. Primum commemorat, ipsos caruisse populi Dei insignibus. Nam circumcisio symbolum erat, quo insigniebatur populus Dei, ut discerneretur ab aliis. Praeputium autem profani hominis indicium erat. Quum ergo Deus sacramenta gratiis suis adiungere soleat: ex eo quod sacramento privati erant, colligit neque gratiae ipsos fuisse participes. Non est quidem perpetuum argumentum: valet tamen, quantum ad ordinariam Dei dispensationem. Unde illud : Eiiciatur Adam, ne forte gustet de arbore vitae ac vivat. Certe etiamsi totam arborem vorasset, non recuperasset tamen ex solo esu vitam. Verum Dominus per signi privationem illi rem quoque auferebat. Ita hic Paulus praeputium obiicit Ephesiis, tanquam pollutionis signum. Sanctificationis symbolum illis tollit, ut rem quoque significatam adimat. Falluntur ergo qui putant haec omnia in contemptum externae circumcisionis dici. Quamquam simul fateor, adiectum esse epithetum in carne manufacta, ut indicaret esse duplicem circumcisionem: atque ita retunderet Iudaeorum gloriam, qui literali circumcisione frustra superbiunt: Ephesios autem omni scrupulo eximeret, quum eam habere se agnoscerent quae erat praecipua, imo quae erat tota externi signi veritas. Praeputium ergo in carne vocat, quia in corpore suo gestarent pollutionis suae signum : interea tamen subindicat, eis nihil nunc obesse praeputium, quia spiritualiter a Christo sint circumcisi. Potest hoc coniunctim legi: in carne manufacta: vel divisim, ut carnalem vocet primum, deinde factam hominum manu. Circumcisionem porro eiusmodi opponit circumcisioni spiritus, quae fit in corde, quam Coloss. 2, l l appellat circumcisionem Christi. Ab ea quae vocatur. Circumcisio posset hic esse nomen collectivum, pro ipsis Iudaeis: vel proprie accipi pro ipsa re: et tunc sensus esset, ideo