50:168 loquitur, in qua nihil desiderari queat. Obiiciet quispiam, annon pseudoapostolis quoque idem iactare saepe contingit? fateor: et quidem arrogantius maioreque supercilio quam ausint servi Domini: sed res ipsa eos deficit, quam Paulo licuit in medium proferre. Secundum membrum, non esse vocatum per hominem, peculiariter competebat apostolis: neque enim hoc vitiosum tunc fuisset in pastore. Paulus ipse oppidatim cum Barnaba suffragiis presbyteros creabat: idem fieri iubet a Tito et Timotheo. Atque ista est ordinaria ratio eligendi pastores: neque enim exspectandum est dum revelet Deus e coelo quos elegerit. Cur ergo a se reiicit Paulus* quod non modo malum non est, sed etiam est laudabile? Iam dixi non satis fuisse Paulo, si pastorem se, aut unum quemlibet ex evangelii ministris probasset: nam de apostolatu agebatur. Apostolos autem alio modo eligi oportuit, quam pastores, nempe immediate (ut loquuntur) ab ipso Domino. Ita Christus ipse duodecim vocavit: et quum successor esset subrogandus in locum Iudae, non audet ecclesia suffragiis unum eligere, sed ad sortem confugit. Certum est, non adhibitam fuisse sortem in electionibus pastorum. Cur id fit in ordinatione Matthiae? ut divinitus cooptetur : quia apostolatum ab aliis ministeriis discerni oportebat. Itaque ut se eximat Paulus a vulgari ordine ministrorum, vocationem suam a Deo immediatam esse contendit. Sed quomodo se negat per homines vocatum, quum Lucas referat ipsum et Barnabam ab Antiochena ecclesia fuisse vocatos? Respondent aliqui, ante functum fuisse apostolatu: itaque illam ordinationem non fuisse fundamentum apostolatus. Sed rursum potest excipi, tunc primum gentibus destinatum fuisse apostolum: quarum in numero erant Galatae. Itaque verior et planior responsio est, eum noluisse hic prorsus excludere vocationem ecclesiae: sed tantum ostendere suum apostolatum maiore praerogativa niti. Quod verum est: neque enim Antiocheni Paulo manus imposuerunt proprio iudicio, sed oraculo iussi. Quia igitur divinitus per revelationem vocatus fuit, et deinde per spiritum sanctum designatus ac nuncupatus fuit gentium apostolus: sequitur, non fuisse introductum per homines, utcunque solennis ritus ordinationis postea accesserit. Si cui placeat obliqua inter Paulum et