30:168 pant inter se ad magnos honores evehi, et pravum esse, sed ad vitam aeternam electum esse, et reprobum esse stare simul nullo modo possunt. Hic igitur quum reprobatus dicitur primogenitus ille Isai, non intelligitur a spe salutis aeternae deiectus, et a Deo condemnatus: neque enim ullius sceleris aut rebellionis damnatur, sed ab illa singulari electione in regiam dignitatem repulsus intelligitur, quae Davidi Dei voluntate servabatur. Ex quibus observandum, Deum promoventem Davidem adhuc puerum et opilionem ad regiam dignitatem, caeteris fratribus reiectis, nos docere fieri ex ipsius gratuita bonitate quod nos gratos et acceptos habeat: et nihil deberi merito nostro quod huic vel illi praeferamur, quandoquidem ab ipsius sola bonitate promanat. Regni quidem hic fit mentio: sed quod fuit figura spiritualis illius quod Dominus noster Iesus Christus erat suo tempore accepturus. Et quae de unctione dicuntur, ad singula ecclesiae membra pertinent. Fuit igitur David tanquam viva imago Domini nostri Iesu Christi. Sed an insignis aliqua dignitas et virtus eum commendavit, eiusque electionem promovit? Minime gentium. Nam, ut vidimus, abiectus erat David et contemptus inter fratres: quorum tamen fit caput et dominus. Si quis excipiat Davidem coram Deo cor integrum habuisse, et quidem ipsius Domini sententia : quaero vicissim : A quo acceperit cor illud purum? Neque enim a se ipso habuit: neque aliqua virtute fuit prae fratribus insignis. Quod si quis eum liberi arbitrii viribus acquisivisse dicat, sane fateatur oportet ex corrupto et maledicto Adami semine progenitum : ac proinde non potuisse sibi rectum affectum dare, quo ad Deum accederet, sed a Deo ipsi datum et in ipso formatum. Quare vero Deus non fecit eum primum nasci? quare primogenitum liberorum Isai non ornavit iis spiritus donis quibus tantam dignitatem promereretur? Nempe hac ratione omnem superbiam et arrogantiam Deus vult deiicere et prosternere, ut Deo quosdam ad summos honores evehente, gloriam omnem soli illi tribuere discamus. Quare, obsecro, Deus Iacobum potius quam Esavum elegit? Nonne poterat efficere ut Iacobus esset primogenitus, et ita naturae ordo et dignitas servaretur? Verum etsi fratris talum prehenderet, primogenitura repulsus est: quam deinde contra naturam et admirabili ratione recuperavit. Quare, inquam, ista sic contigerunt? Nempe ut de donis quae Dei manu accipimus loquentes discamus supra mundum ipsum efferri, et ad ipsum unum bonorum omnium fontem assurgere. Eadem ratio est filiorum Iosephi: quorum primogenitus minori postponitur: Nonne enim Deus poterat efficere, ut primus nasceretur quem alteri praeponere volebat. Sed voluit ordine naturae inferiorem esse, quem tamen nihilominus in