20:168 Recte habet tota nostra schola, si Calvinus noster melius valeret, quem perpetui et varii morbi exercent. De me ^privatim hoc tibi significandum putavi: JPoltrotus ille Tvqavvoxjovoc me et in ipsa causae cognitione, et in medio supplicio centies liberavit ab omni Guisianae caedis suspicione. Pergunt tamen Guisiani, et mihi significatur, duos percussores accepta etiam ampla pecunia in meum caput esse subornatos. Ego Dei gratia nec praesentes illos metui, nec absentes metuo. Sed me totum illi committo in cuius manu sunt dies mei. Genevae octava Octobris. Tuus Beza. 4034. CALVINUS BULLINGERO. Queritur de Bernensibus et Turicensibus qui minus quam deceret ancipitem statum rerum et discrimen in quo posita est Geneva respicere videntur. (Ex Cod. Genev. 107a, fol. 275, coll. c. Oo 108, fol. 154 v. et Simleri Vol. 108 ex Bern. VI. 1127.) S. Quoniam Beza noster scripturum se recepit, *) ne eadem repetendo frustra aures tibi obtundam, venerande frater, a rebus Gallicis nunc supersedebo. Hic non parum angimur,2) dum videmus urbem nostram quasi tabulatum vel alveolum esse in quo alea luditur. Subinde rogati fuerunt vicini ut suo nos consilio gubernarent. Aliquando parce et frigide scripserunt quid esset agitatum, neque tamen quidquam nisi quod ex vulgari rumore omnibus compertum est. Nuper, quum scirent venturos in urbem suam legatos, ne verbo quidem indicarunt quid a nostris agendum censerent. Senatus autem actionibus ignotis se palam interponere vel potius opponere ausus non est. Huius silentii praetextu abusi sunt quibus placebat cum Sabaudo transigere, iactaruntque clanculum nos aliquid moliri et legatos habere in aula Gallica qui ex rerum eventu paciscerentur. Hac falsa invidia apud imperitos gravati curae non fuimus ut decebat. Nec vero miror repertos esse in plebe illa qui ficta calumnia a nobis alienarentur. Sed tibi quomodo in mentem 4033.1) Baum IL 714. 4034.1) vide praecedentem. 2) N. 4029.