15:168 ostenderunt summissa gallica epistola ad senatum Genevensem,10) sed non adscriptis nominibus, in qua quaecunque in sicarium et perditissimum nebulonem dici possunt in Calvinum debacchatur furiosissime, studentes tumultui et apertae seditions ita tamen ut sibi cautum esse velint. In eadem autem criminatione Neocomenses etiam nominatim proscindunt. Deinde de Tigurina ecclesia ac magistratu, nomine tamen non expresso, ita loquuntur ad verbum : Scitis praeterea, carissimi fratres et domini, quid acciderit nostra memoria cuidam praecipuae civitati, ex iis quae evangelium receperunt. Quae quum pastorem haberet addictum fundendo sanguini et rebus omnibus pro animi cupiditate faciendis vi et violentia* quique senatum adigeret ad facienda quae sibi liberet, Dominus statim illic iram suam effudit, summo cum damno et incommodo totius ipsorum reipublicae et negotii evangelii retardatione, neque ipse duntaxat minister, qui ad has crudelitates [i. e. ad puniendos Anabaptistas, ut declarat Monfortius in sua refutatione, unde haec paene ad verbum sunt excerpta] lx) ipsos impulerat, sed etiam totus senatus qui ipsum erat sequutus, et wrbis ac regionis flos ipse ceciderunt in unum acervum, interempti gladio irae Dei contra ipsos pugnantis. Haec illi. Quid facturi sint Genevenses nescio. Sed suspicor sine factionis alicuius spe et impulsu eo impudentiae ipsos non fuisse prorupturos. Tu deliberabis quid facto sit opus. Nam si haec illis conceduntur, quid tandem non audebunt? 1974. SULZERUS BULLINGERO. Basileae omnia tranquilla et a Servetico fermento nil timendum. (Excerptum ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 155, olim Scrin. B. Bpp. Tom. 33, fol. 373. . Simler. Vol 82.) Viro praestantissimo D. Heinricho Bullingero ecclesiae Tigurinae vigilantissimo antistiti, domino et fratri colendissimo suo. . Neque inutiliter de Servetana etiam causa 10) Be qua saepissime in praecedentibus. Excerpta ea Senatus commentariis ad 7. lun. dabimus in Annalibus. 11) haec Beza in margine.