9:167 167 ULTIMA ADMONITIO 168 Christi, ut salva maneat humanae naturae veritas. Cuius doctrinae quum Deum nobis esse autorem multis scripturae testimoniis nostri ostenderint, Augustinum etiam pro se stare monstrarunt. Hoc praesidio quum nos spoliare Westphalo sit propositum, quia sentit paulo plus sibi esse negotii quam vellet, prolixe disputat in mysteriis fidei nec rationi humanae, nec physicis argumentis standum esse. Ego ut hoc totum concedam, nego hoc argumentum a philosophia peti: sed a coelestibus Dei oraculis. Passim docet scriptura exspectandum esse nobis e coelo Christum, unde adveniet redemptor. Nec obscura est Pauli doctrina, imaginem et exemplar futurae redemptionis in Christi persona exstare: quia contemptibile corpus nostrum configurabit corpori suo glorioso. Quare facessat futile hoc effugium, philosophiam nobis fidei magistram non esse : quando de carnis nostrae veritate nihil afferimus, nisi quod [pag. 78] ab ipso summo et unico doctore proditum est. Caeterum quod huius loci proprium est, audiant lectores quam probe Augustinum nobis extorqueat Westphalus. Dicit sanctus ille doctor, praeter naturam Christum ad discipulos ingressum esse clausis ianuis, sicuti praeter naturam super aquas incessit : quia omnia possibilia sunt Deo. Verum si Christus divina sua virtute fores clausas miraculo patefecit, an ideo sequetur corpus eius esse immensum? Sed Augustinus rationem hic requiri vetat ubi regnare debet fides : nempe ut certo credamus, quod testatus est evangelista, nullis obstaculis fuisse prohibitum Dei filium, quominus incredibile illud virtutis suae specimen ederet. Itaque stolide hic exsultat Westphalus, theologicam demonstrationem appellans quod falso cum suis de omnipotentia Dei obtendit. Neque enim nostris figmentis obnoxius est Deus, ut quidquid imaginamur impleat, sed coniungi [pag. 79] debet eius potentia cum beneplacito. Sicuti etiam admonet propheta: Deus noster in coelo quaecunque voluit, fecit. Satis patefacta est huius voluntas, inquit Westphalus, coenae ordinatione. Haec vero est petitio principii. Quo enim iure obtinuit, Christum panem sacrum porrigendo, naturam corporis sui mutasse ut immensum esset? imo idem corpus eodem momento duplex fecisse, ut uno in loco visibile esset, in altero invisibile, immensum, et suis dimensionibus finitum ? Ecce in prima coena conspicitur Christus in carne sua: naturae humanae modum retinet. Tunc autem, si Westphalo creditur, idem corpus gestabat manibus suis invisibile et immensum. Quod si in coenae miraculo documentum huius Dei potentiae videbat Augustinus, cur nusquam verbo uno admonuit, praeter naturam latere in pane invisibile Christi corpus, coelum et terram implere, integrum esse millies in mille locis: [pag. 80] quia nihil Deo sit impossibile. Ergo quod recitat, in miraculis quae captum humanae