52:167 167 EPIST. PAULI AD THESSALONICENSES I 168 onsolationen), in qua nunc versatur. Superstites dicit cum illis simul raptum iri : in his nulla mortis mentio: quare innuere videtur mortis fore expertes. Hic multum se torquet Augustinus, tum libro De civitate vicesimo, tum in responsione ad Dulcitium : quia secum pugnare videatur Paulus, qui alibi (1. Cor. 15, 36) negat renasci posse semen nisi moriatur. Verum solutio facilis est, quia subita immutatio mortis instar erit. Mors quidem ordinaria separatio est animae a corpore. Verum nihil obstat quominus aboleat Dominus momento corruptibilem hanc naturam, ut novam sua virtute creet: sic enim impletur quod fieri oportere idem Paulus docet (2. Cor. 5, 4), ut absorbeatur mortalitas a vita. Quod in confessione nostra habetur, Christum iudicem mortuorum fore ac vivorum, Augustinus sine figura verum esse agnoscit: tantum in illo scrupulo haeret, quomodo resurgant qui non sunt mortui. Verum (ut dixi) illa est mortis species, dum in nihilum redigitur haec caro, ut nunc est corruptioni obnoxia. Tantum hoc est discrimen, quod qui dormiunt aliquo temporis spatio, corporis exuunt substantiam : qui autem subito innovabuntur, non nisi qualitatem exuent. 17. Et sic semper. Semei ad Christum aggregatis promittit aeternam cum eo vitam: quibus verbis abunde Origenis et Chiliastarum deliria refutantur. Neque enim alium finem habitura est fidelium vita quam Christi, ex quo semel in unum regnum collecti fuerint. Christo autem mille annos tribuere, ut postea regnare desinat, plus quam horrendum dictu est. Atqui in hanc absurditatem cadunt qui mille annis terminant fidelium vitam, quia vivere eos cum Christo oportet quamdiu erit Christus ipse. Notandum etiam quod dicit, erimus: nam significat tunc nos vitam aeternam utiliter sperare, quum nobis speramus proprie esse destinatam. 18. Consolamini. Apertius iam demonstrat quod prius dixi, in fide resurrectionis esse nobis iustam consolationis materiam: modo Christi simus membra, et illi tanquam capiti nostro vere uniti simus. Quamquam apostolus non modo unumquemque sibi quaerere doloris solatium iubet, sed aliis etiam ministrare. CAPUT v. 1. Porro de temporibus et articulis temporum non opus habetis ut vobis scribatur. 2. Ipsi enim optime scitis quod dies Domini tanquam fur in nocte, sic veniet. 3. Quando enim dixerint, pax et securitas: tunc repentinus ipsis superveniet interitus, quasi dolor partus mulieri praegnanti, nec effugient. 4. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut dies ille vos