50:167 CAPUT I. 1. Paulus apostolus, non ai "hominibus, neque per hominem j sed per Iesum Christum et Deum patrem, qui suscitavit illum ex mortuis, 2. et qui mecum sunt fratres omnes, ecclesiis Galatiae: 3. gratia vobis et pax a Deo patre et Domino nostro Iesu Christo: 4. qui dedit se ipsum pro peccatis nostris, ut nos eriperet a praesenti saecuio maligno, secundum voluntatem Dei et patris nostri, 5. cui gloria in saecula saeculorum, Amen* 1. Paulus apostolus. Diximus alibi Paulum in salutationibus nomen apostoli sibi adscribere solitum, ut a persona autoritatem conciliet suae doctrinae. Personae vero autoritas, non ab hominum vel iudicio, vel arbitrio, sed a sola Dei vocatione pendet. Itaque audiri postulat, quia est apostolus. Semper illud retineamus, solum Deum in ecclesia audiendum esse, et qui ab eo constitutus est magister, Iesum Christum. Ergo quicunque locum docendi arrogare sibi vult, nomine Dei aut Christi loquatur oportet. Sed quia de Pauli vocatione magis ambigebatur inter Galatas: ideo ad eam asserendam plus quiddam exprimit quam in aliis epistolis. Neque enim se tantum affirmat vocatum a Deo, sed ex adverso negat, vel ab hominibus, vel per homines. Notandum est, non de communi pastorum officio, sed de apostolatu ipsum loqui. Non audebant calumniatores illum penitus spoliare honore ministerii: apostoli tantum nomen et ius eripiebant. Loquimur nunc de apostolatu in propria significatione. Nam dupliciter capitur hoc vocabulum : aliquando significat quoslibet evangelii praecones: sed hic specialiter primarium in ecclesia ordinem, ut sit Paulus aequalis Petro et reliquis duodeoim. Primum illud membrum, non esse vocatum ab hominibus, commune habebat cum omnibus veris Christi ministris. Ut nemo sibi honorem debet sumere: ita non est in hominum potestate deferre quibus libuerit. Solius enim Dei est ecclesiam suam regere: ergo vocatio non potest esse legitima, nisi ab ipso. Tametsi autem rite vocatus interdum quispiam erit ecclesiae respectu: qui tamen prava cupiditate, non recta conscientia ad ministerium pervenerit: hic tamen Paulus de perfecta vocationis suae approbatione