9:166 dere cupio. Si a reliquis discipulis hac nota discernitur Iudas, quod non comederit panem Dominum, sequitur nihil praeter nudum symbolum sumpsisse. Atque utinam uncia saltem sanae mentis esset Westphalo, ut quae recitat Augustini verba expenderet. Duplicem illam communicationem nusquam clarius distingui asserit quam in hac sententia: Tunc vita unicuique erit corpus et sanguis Christi, si quod in sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur. l) Ego vero adeo libenter amplector hunc locum ut eo solo ad refellendam Westphali inscitiam'2) sim contentus. Spiritualis manducatio ita a Westphalo despicitur ut haeresim exsecrandam esse existimet in ea sola insistere. Cur enim tam atrociter in nos invehitur, et gladio magis quam stylo corrigendos esse clamitat, nisi quia in spirituali manducatione [pag. 75] acquiescimus? Iam igitur videndum quaenam sit altera manducatio, sine qua, secundum istos censores, nemo vel in coelo vel in terra salvus esse potest. Visibilem Augustinus esse respondet. Quibus unquam oculis Westphalus quam fingit substantiae Christi ingurgitationem aspexit? Atqui Augustinus quidquid praeter spiritualem esum in sacramento percipitur, visibiliter sumi docet. Oculos ergo aperiat Westphalus, ut tandem quid valeat sacramentalis manducatio agnoscat. Excipit Westphalus, sacramentum non fore integrum, nisi edatur corpus Christi. Quasi vero minus ideo verax sit Christus, quia respuunt increduli quod ipse offert. Fatemur enim dignis simul et indignis corpus suum offerre: nec ullius hominis pravitate fieri quin panis verum sit et exhibitivum, ut loquuntur, carnis Christi pignus : sed ab omnibus promiscue recipi nimis absurda est fatuaque [pag. 76] illatio. Sicuti et ratiocinatio ista Westphali: Quae verbo suo Dominus pronunciat esse, ea vere sunt, ergo corpus Christi ab impiis sub pane sumi oportet. Quis enim nescit exitialem fuisse apostatis Christi doctrinam, quibus nimis dura visa est? Protulit tamen ipse ore suo: Verba quae loquor vobis, spiritus et vita sunt (Ioann. 6, 63). Sed ne longius morer lectores, sufficiat praeclara clausula huius partis, ubi dicit Westphalus rem sacramenti Augustino esse non corpus et sanguinem Domini, sed veritatem, gratiam et fructum. Sic ipse ad verbum. Si ita est, certe de nihilo litigat, et extra rem nescio quid imaginarium quaerit. Iam si veritas sacramenti non est corpus et sanguis, cur nos ubique falsarios vocat, praesertim quum fateri cogatur nihil nos de hac sacramenti veritate minuere? Tertium caput quod refutandum suscepit hoc est: Sic nos communicare carni et sanguini [pag. 77] 1) Serm. 2 de verbis Apostoli. 2) Tasnerie et l'ignorance. l l*