52:166 praeferre suum vel humanum, sed Dominum esse autorem. Probabile autem est, sermonem Domini vocari sumptum ex eius concionibus. Tametsi enim ex revelatione didicerat Paulus omnia regni coelestis arcana: hoc tamen ad fidem resurrectionis adstruendam aptius erat apud fideles, quum referret quae proprio Christi ore prodita fuerant : ac si diceret, non primi exstitimus resurrectionis testes, sed magister ipse eam asserit. Nos qui vivemus. Hoc ideo dictum est, ne putarent eos solos resurrectionis fore compotes, qui usque ad Christi adventum superstites forent: alienos vero ab ea esse qui prius morte sublati essent. Ab illis, inquit, resurrectionis ordo incipiet: non ergo nos sine illis resurgemus. Hinc apparet tenuem et obscuram, variisque erroribus implicitam fuisse fidem ultimae resurrectionis apud nonnullos, quum fingerent mortuos ea privatos esse. Vitam enim aeternam ad eos solos pertinere imaginabantur, quos Christus ultimo adventu vivos adhuc in terris deprehenderet. His erroribus ut medeatur Paulus, priorem mortuis ordinem assignat: deinde sequuturos docet qui tunc in vita hac restabunt. Quod autem in prima persona loquens, se quasi unum facit ex eorum numero, qui usque ad diem extremum victuri sunt: eo vult Thessalonicenses in exspectatione! erigere, adeoque pios omnes tenere suspensos, ne sibi tempus aliquod promittant. Nam ut demus ipsum ex peculiari revelatione scivisse venturum aliquanto serius Christum: hanc tamen ecclesiae communem doctrinam tradi oportuit, ut fideles omnibus horis parati essent. Interea simul ansam curiositati multorum praecidi oportuit, quod prolixius deinde faciet. Caeterum quum dicit, nos qui sumus superstites, tempus praesens loco futuri more hebraico usurpat. 16. Quoniam ipse Dominus. Ponit vocem xs- XeuajJiaTOc: mox subiungit vocem a r c h a n g e l i , expositionis vice, significans qualis futurus sit ille hortatorius clamor: nempe quod archangelus praeconis fungetur officio, ut citet vivos et mortuos ad Christi tribunal. Quamquam enim hoc angelis om* nibus commune erit, tamen, ut in ordinibus fieri solet, primarium unum statuit qui aliis praecinat. Caeterum de tuba relinquo aliis subtilius disserendum: neque enim aliud habeo, quam quod iu priorem ad Corinthios breviter attigi. Certe non aliud fuit hoc loco apostoli consilium quam magnificam et reverentiae plenam iudicis speciem gustandam praebere, donec eam plene cernamus. Hoc gustu interea contentos esse nos decet. Mortui, qui in Christo. Iterum asserit mortuos, qui in Christo sunt, hoc est, in Christi corpore continentur, priores resurrecturos: ut sciamus non illis minus quam vivis repositam esse in coelo spem vitae. De reprobis tacet, quia nihil hoc ad piorum ll*