50:166 et nunc abrogatas esse Christi adventu: quia sit ipsarum veritas et finis. Quare in eo manendum esse docet. Ubi etiam breviter attingit, quid a conditione patrum nostra differat. Unde sequitur, perversam et noxiam esse doctrinam pseudoapostolorum quae evangelii claritatem veteribus umbris obscuret. Doctrinae admiscet quasdam exhortationes ad movendos affectus. Circa finem capitis pulchra allegoria suam disputationem exornat. Quinto capite hortatur ad retinendam libertatem Christi sanguine acquisitam, ne conscientias suas hominum placitis illaqueandas tradant. Sed interea simul admonet quis legitimus sit libertatis modus. Atque hac occasione quae vera sint Christianorum exercitia, ostendit: ne caeremoniis frustra occupati, quae praecipua sunt, negligant.