20:166 graviter laesit, videtur tamen elapsa ex periculo. Quanquam se mediam esse simulat, notantur tamen multa perfidiae eius signa. Cancellarius suo more in edictis est liberalis, sed multi non obtemperant. Nisi propediem Regina a Guysianis desciscat, erumpent de integro formidolosi motus. Quid consilii agitet Admiraldus nescio. In literis quas heri recepi magnam securitatem prae se fert. Inter multa edicta unum est memorabile, quod Rex sacerdotia relinqui iubet omnibus qui purae religioni nomen dederint. Vale, clarissime vir et plurimum observande frater. Salutem plurimam collegis omnibus et familiae tuae precor. Deus vos servet incolumes. Genevae pridie Calendas Octobres 1563. Ioannes Calvinus tuus. Ionvillaeus tuus reverenter et ex animo te salutat. 4032. FABRICIUS BULLINGERO. Smithaei libellus contra Calvinum. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 159, olim Scrin. B. Epp. Tom. 38, fol. 98. . Simler. Vol. 108.) Amplissimo viro D. Heinrycho Bullingero ecclesiae Tigurinae antistiti reverendo domino suo et in Christo patri honorando. Tiguri. Smitthaeum l) Anglum superesse nesciebam. Transiit hac episcopi Constantiensis, Cardinalis Emsensis, presbyter, homo non indoctus, qui mihi post amicam de religione disceptationem dono dedit Smitthaei libellum hoc anno Coloniae excusum. Titulus est de Infantium baptismo contra Ioannem Calvinum, ac de operibus supererogationis et merito mortis Christi adversus eundem Calvinum et eius discipulos. Crebra in eo libello et frequens JBullinquatur. Connestabilis conatur rem deducere ad concordiam, sed vereor ne non facile id possit efficere. Cf. ibid. ad 17. Oct et N. 4019. 4032.1) Mich. Smith oriundus ex Comitatu Worcestriae D. et Prof. theol. Oxonii et Lovanii, postremo JDuaci ubi obiit a. d. VII. Id. Iul 1563, autor fuit plurium scriptorum theoh et polemicorumy inter aha contra Martyrem. l l *