15:166 quum fuerit peracta. Crede mihi, non puto ab initio praedicati evangelii tales exauditas esse blasphemias. Libelli autores tres 3) sunt (ut ego pro certo scio): unus est et praecipuus ille cuius praefationem rogavi ut legeres.4) Alter est; ex iis unus quos a te magnopere diligi puto.5) Et quum haec ad me scriberentur sane sum admiratus, quanquam quum hac iter faceret, magnam illam noXvTtQayfioGvvqv non poteram in homine probare, quod existimem vix ulla esse ingenia a christiana sobrietate magis aliena, quam quae philosophicas subtilitates volunt cum verbo conciliare. Sed eum quoque tempus deteget. Eius nomen intelliges ex eo, qui has tibi literas reddet. Tertius est Secundus6) qui bene ac nimium cognitus est nostrae scholae. Is adversus ea quae in Decadibus rectissime scripsisti de hoc argumento refutationem proprie scripsit, Basilii Monfortii17) nomine, te quidem nominatim non appellato, sed ita, ut inficiari non possit, quia verba tua etiam usurpat et exagitat. Eum ego, ut spero, tractabo sicut dignus est homo prorsus profanus, ita tamen ut Christi causam, non nostram nos agere appareat. Haec ego pro certis audeo affirmare, quod ab homine pio et veritatis amante ad me perscripta sint, qui in ea ipsa 3) Be numero minime constat, et ipsa nomina non omnino certa. 4) Bellius, sub cuius nomine Gastellionem latere credit. Exstat tamen eius ep. ad Gratarolum d. d. l l . Aug. 1554 f pp. 46 in Tract theol lll. 257) in qua quaerit an Castellionem pro certo et nominatim in Refutatione sua accusare possit. Alibi vidimus eum ex collatis duabus praefationibusf Bibliorum scil et Farraginis, eundem fuisse autor em utriusque collegisse (N. 1936) Verum in I suo de Haereticis puniendis (Tract theol I. 103 et in Vita Calvini incunctanter ipsum autor em nominat). Et ad defensionem Castellionis respondens {Tract. I. 451): Tu de his rebus appellatus, inquit% coram Basiliensis ecclesiae ministris Bellii farraginem falsa eiurasti. Et paulo post: Illa blasphemiarum farrago latine primum edita et postea gallice conversa et Lugdunum a tuo fratre allata et ibidem excusa, lam altero ita rationibus allegatis a f firmante, altero cum iureiurando negante, cui potissimum fides habenda? 5) Hic Socinum ipsum peti certum est In Vita Calvini scribit: illum Bellianae farraginis maxima ex parte autorem fuisse compertum est (p. 18 et 23). Socinus iam a. 1549^ Basileae cum Castellione conversatus (Trechsel p. 144) nuper ibidem per bimestre spatium sine dubio veterem familiaritatem redintegraverat 6) Bunc Beza postea silentio praeteriit Sed Calvinus eum cum Cellario Castellioni socium addidit Vides nostros suspicionibus potius quam certis argumentis motos fuisse in designandis autor ibus. Nempe eos accusabant quos alioqui sciebant ipsorum adversarios esse. Caeterum et Gratarolus et Vergerius Basileae quosdam Serveti causam amplexos esse; statim ab initio perhtbuerant. (Cf. Schmidt, Cuno ll. j>.609. MaeMy, Castelh not 130. Porta, Mes. rhaet II. 159 et plures epp. m. Dec. 1553 et seqq. scriptas. 7) Haec alibi non repetit, imo in sua Refutatione se verum hominis nomen ignorare fatetur (quicunque tandem illa sit qui sub hoc nomine delitescit p. 150). U¡í