52:165 165 CAPUT IV. 16$ animas dormire. Tenemus nunc Pauli mentem: nempe quod fidelium mentes ad considerandam resurrectionem attollit, ne in suorum morte nimio moerori indulgeant. Absurdum enim esse ut nihil differant ab infidelibus, qui ideo nullum adhibent moerori finem vel modum, quia in morte nihil nisi interitum agnoscunt. Qui hoc testimonio abutuntur ut stoicam indolentiam, hoc est, ferream duritiem statuant inter Christianos, nihil tale reperient in Pauli verbis. Quod obiiciunt dolendum non esse in morte nostrorum, ne Deo resistamus, id in omnibus rebus adversis valeret: sed aliud est fraenare dolorem nostrum ut subiiciatur Deo: aliud abiecto humano sensu instar lapidum obdurescere. Sit ergo piorum dolor consolatione mistus, quae eos ad patientiam erudiat. Id efficiet spes beatae immortalitatis, quae patientiae mater est. 14. Nam si credimus. Illud fidei nostrae axioma sumit, ideo excitatum esse Christum a mortuis, ut eiusdem simus resurrectionis participes : unde infert, nos cum eo aeternum victuros. Haec porro doctrina (quemadmodum prioris ad Corinthios capite 15, 13 dictum est) ex alio principio pendet, quod non sibi Christus, sed nobis mortuus est ac resurrexit. Proinde qui de resurrectione dubitant, magnam faciunt Christo iniuriam, imo quodammodo ipsum e coelo detrahunt : quemadmodum ad Romanos capite 10, 6 habetur. Dormire per Christum est retinere in morte coniunctionem quam habemus cum Christo : nam qui fide in Christum inserti sunt, mortem cum eo communem habent, ut sint vitae socii. Quaeritur autem an non resurrecturi etiam sint infideles: nam resurrectionem Paulus non asserit nisi in Christi membris. Respondeo, Paulum non aliud hic attingere nisi quod praesenti instituto congruebat. Neque enim hic terrendi erant impii, sed corrigendus piorum immodicus dolor, ac sanandus consolationis medicina, nt facit. 15. Hoc enim vobis dicimus in sermone Domini, quod nos qui vivemus et superstites erimus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. 16. Quoniam ipse Dominus cum clamore, cum voce archangeli et tuba Dei descendet e coelo: ac mortuis qui in Christo sunt, resurgent primum. 17. Deinde nos qui vivemus ac residui erimus, simul cum ipsis rapiemur in nubibus, in occursum Domini in aera: et sic semper cum Domino erimus. 18. Itaque consolamini vos mutuo in sermonibus istis. 15. Hoc enim vobis, ete. Modum nunc breviter describit, quo excitandi sunt fideles ex morte. Quum autem de re maxima et humano ingenio incredibili yerbe facit, et simul promittit quod est supra hominum potestatem et arbitrium : praefatur nihil se