50:165 165 ARGUMENTUM. 166 cibis mentionem faciam, sed generali doctrina me armabo: quid humanae traditiones ad ligandas conscientias valere debeant. Atque illud arripiam, unicum esse legislatorem, qui potestatem habet servandi et perdendi. Summa sit: Paulus hic argumentatur a genere ad speciem negative: quae est ordinaria et maxime naturalis disputandi ratio. Quibus porro testimoniis ac rationibus hanc sententiam probet, iustificari nos sola Christi gratia: suo loco videbimus. Hoc exsequitur usque ad finem tertii capitis. Initio quarti tractat de recto caeremoniarum usu, et cur institutae fuerint: ubi etiam abolitas nunc esse commonstrat. Obviandum enim erat huic absurdo, quod protinus cuique in mentem venisset, quorsum igitur caeremoniae? an fuerunt inutiles? an frustra in illis patres se occuparunt? Utrumque breviter definit, suo tempore non fuisse supervacuas,