20:165 165 1563 SEPTEMB..OCTOB. 166 4031. CALVINUS BULLINGERO. Commendat ei quosdam mercatores apud Bhaetos mercibus suis spoliatos et iam iudicii in sua causa lati exsequutionem quaerentes. Addit quaedam nova ex Gallia modo allata. (Exemplar Ionvillaei exstat in Cod. Genev. 107a, fol. 274. Turretini in Cod. 108, fol. 154. Simlerus habet Vol. 108 ex Cod. Bern. VI. 1126.) S. Ecce iterum boni viri quos tibi antehac commendaveram,*) a me impetrarunt, ut eorum causa tibi essem molestus. Experti sunt, quam utile fuerit tuum patrocinium: quia tantum amplissimi Senatus vestri autoritas apud Rhaetos valuit ut facile impetraverint quod volebant. Meministi autem quaenam fuerit postulationis summa, nempe quia iniuste spoliati fuerant suis mercibus, ut pretium recuperarent ex reditu quem adhuc sacrifici Mediolanenses, in Vultullina, aut Valle Tellina colligunt. Id magno consensu decretum fuit. Superest ut serio manus iniiciant: quia hactenus suspensa fuit exsequutio. Si hortatus fuerit amplissimus Senatus vester Rhaetos, non dubitant negotium mox confectum iri. Erit autem res ad persuadendum non difficilis, quia nisi re ipsa efficiant Rhaeti quod denunciarunt ludibrio se exponent, ac si temere et futiliter minas profudissent. Ergo existimationis eorum interest, constanter perficere quod decretum fuit in publico eorum conventu: nec vero honestum esset spem bonorum virorum frustrari. Beneficium porro suum tueri fere illis necesse est : et forte haec res longius trahetur, quia contentio aliquid mutationis pariet. Ignosces itaque, venerande frater, si te rursus interpello. Deinde mihi secundam commendationem non negabis. Res Galliae semper confusae sunt. Parisienses aliquid remiserunt ex sua pertinacia. Hex tamen qui prope muros accesserat, cursum retroflexit. Regina Mater,2) quum ex equo cecidisset, cranium 4031. 1) Pellissarii (vide procedentem). 2) Ulr. Friberg ap. Languet, epp. II. 264 d. d. 26. Sept: Ante sex aut septem dies enatum est Reginae apostema in capite, quo ita est afflicta ut dicantur medici eius vitae metuisse. Haec urbs tunc temporis tota armis perstrepebat. Non procul autem ab aula erant cohortes Helveticae, et Gallicis ac equitatu] imperatum erat a Connestabile ut propius ad hanc urbem accederent. Hoc quidem fecerat Connestabilis ante Reginae morbum, credo ut huic urbi metus incuteretur, quae videbatur nolle obtemperare Regi iubenti ut arma deponeret. Sed facta apostematis incisione et suppuratione Regina restituta est valetudini Ghiisii hodie magna pompa petunt a Rege ut instituatur iudicium de autoribus caedis ducis Guisii. Quid sit inde sequuturum nescio, sed vereor ne nihil boni se-