15:165 ie5 1554 IUN. 166 1973. BEZA BULLINGERO. Post pauca de Socino epistolae latore et Anglis nuper Lausannae commoratis. acriter invehitur in autores Farraginis Bellianae, quos digito commonstrat, scilicet sibi optime notos, et mox prout meruerunt tractaturum se pollicetur. Addit excerpta ex ipso qui ei bilem movit libello. (Plura exstant huius epistolae exemplaria : Autographon Turici in Archivis Plut. VI. Vol. 166, olim Epp. Tom. 24, fol. 89; tum in Cod. Genev. 119, fol. 131 et lllb, fol. 22, Bernae in Epp. Tom. VI. p. 1090, et ap. Simlerum Vol. 82.) Salutem et gratiam a Domino. Certe, mi pater, invitus tibi molestus sum. Sed ita. necesse est, ut faciam. Deinde hunc qui ad te proficiscitur nolui absque meis literis istuc reverti, quem memini cum tuis mihi gratissimis ad me venisse. Is praeterquam quod paucos dies nobiscum consumpsit, Genevae vixit. *) Itaque non potui, sicut vel ob tuam commendationem maxime cupiebam, operam illi meam ulla in re accommodare ut in me nunc quidem praeter egregiam voluntatem nihil compererit. Det mihi Dominus, ut illi et caeteris meis veris fratribus possim re ipsa commodare. D. CMecus, D. Morisonus hac bis iter fecerunt, neque nunc scio ubi sint.2) Eos sicut ego cum incredibili voluptate vidi propter vere eximiam pietatem cum eruditione et nobilitate certantem, ita vix possum lacrymas continere, quoties ista mihi conspecta memini Anglicae vastationis testimonia. Sed tu, Domine, haec vides, et propter nomen tuum misereberis nostri. Nunc audi, in quo tibi molestus esse verear. Quod scripseram de Farragine illa ad Rhenum excusa, longe maioris momenti res est, quam existimabam. Comperi enim inter legendum nullos Anabaptistarum furores cum istis esse comparandus. Nam aperte religionem a fundamentis totam convellunt. Itaque in respondendo coactus sum multo longior esse et acrior quam putaram. Quamobrem lut hic noster tibi testis erit) fieri non potuit, ut (sicut magnopere cupiebam) Apologiam nostram nunc ad te mittere potuerim, quod tamen faciam, 1073. 1) Simlerus Socinum designari putat Cui nos quoque adsHpulamur. Ex eius enim epistolis constat eum per duos primos anni menses Basileae fuissei d. 19. Aprilis ad Bullin- $erum scribit ex Geneva (Trechsel L 437). Hic aliquamdiu stetisse ex ipsis Bezae verbis facile colliges. Nunc iam Tuticum abit. 2) Vergente Maio Genevae fuerunt, inde Italiam petituri. (N. 1958.)