55:164 conciderunt moenia Iericho, circumdata per septem dies. 31. Fide Bahab meretrix non periit cum incre duits, quum excepisset exploratores cum pace. 28. Fide pascha. Hoc ad fidei commendationem multum valere debuit apud Iudaeos, quibus praecipuum et maximae venerationis sacrificium pascha erat. Porro fide celebratum fuisse dicit, non quia agnus ille figura fuit Christi: sed quia quum postes aspergeret sanguine, nondum exstabat profectus. Quare ubi veritas ipsa adhuc latebat, fide exspectari necesse fuit. Imo ridiculum videri poterat, quod Moses paucas sanguinis guttulas Dei vindictae in remedium opponeret: sed solo tamen Dei verba contentus immunem fore populum a plaga, quae Aegyptiis instabat, non dubitavit. Unde non immerito fidem eius apostolus hac in parte laudat. Qui fide celebratum fuisse pascha interpretantur, quia Moses in Christum respexerit, utrumquidem dicunt: sed apostolus simpliciter hic fidei meminit, quatenus in solo Dei verbo acquiescit, ubi res ipsa non apparet. Ideo intempestivum est subtilius hoc loco philosophari. Quod autem Mosen solum fecisse pascha commemorat, haec causa est, quod per eius manum Deus pascha instituit. 29. Fide transierunt. Certum est, complures in illa multitudine fuisse incredulos: at Dominus paucorum hoc fidei concessit, ut sicco pede per mare transiret tota multitudo. Nam in eadem re magnum inter Israelitas et Aegyptios discrimen fuit, quod quum alii incolumes transiissent, alii paulo post demersi sunt. Unde hoc discrimen? nisi quia verbum Dei priores amplexi sunt, quo destituebantur Aegyptii. Argumentum igitur est a contrariis, quum dicit Aegyptios fuisse submersos. Nam infelix ille eventus poena fuit temeritatis: quemadmodum ex adverso salutem consequuti sunt Israelitae, quod verbo Dei freti inter medias aquarum moles iter facere non recusarunt. 30. Fide conciderunt moenia Iericho. Sicuti prius fide absumptum fuisse servitutis iugum docuit, ita nunc eadem fide commemorat populum haereditatis sibi promissae possessionem fuisse adeptum. Nam primo terrae ingressu obiecta erat urbs Iericho, munita et fere inexpugnabilis, quae progredi ultra vetaret, quum nulla esset illius expugnandae ratio. Praecipit Dominus ut semel quotidie omnes viri bellicosi muros circumeant: septimo autem die septies. Puerilis erat circuitus ille plenusque ludibrio. Parent nihilominus mandato Dei, neque ludunt operam: feliciter enim succedit ut promissum illis fuerat. Certum est non hominum clamore, vel strepitu, nec clangore tubarum moenia corruisse: sed quia speravit populus quod se facturum Dominus promiserat. Haec quoque in usum nostrum accommodare licet: quia neque aliter quam