52:164 singulos agere suas, ut sibi quisque seorsum vivat, omissa aliorum cura: sed tantum otiosam levitatem corrigere vult, quae tumultuosos in publicum homines reddit, qui domi sedatam vitam agere debebant. Laboretis manibus. Manuarium laborem duabus de causis commendat: ut sibi sufficiant ad tolerandam vitam, et honeste se gerant etiam coram infidelibus. Nihil enim turpius inerti ac nihili homine, qui nec sibi nec aliis utilis tantum ad edendum et bibendum natus videtur. Porro hic labor vel operandi ratio late patet: quod enim de manibus loquitur, in eo est synecdoche: sed non dubium quin omnem exercitationem comprehendat humanae vitae utilem. 13. Nolo autem vos ignorare, fratres, de iis qui obdormierunt, ut ne contr istemini, sicut et caeteri qui spem non habent. 14. Nam si credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Christum, adducet cum eo. 13. Nolo autem vos. Non est verisimile spem resurrectionis convulsam fuisse apud Thessalonicenses a profanis hominibus: quemadmodum Corinthi factum fuerat. Videmus enim ut Corinthios severe castiget: hic autem tanquam de re non dubia loquitur. Fieri tamen potest ut non satis infixa eorum animis fuerit haec persuasio: atque ideo in lugendis mortuis aliquid ex vetere superstitione retinuerint. Haec enim est summa, non esse lugendos ultra modum mortuos, quia simus omnes excitandi. Unde enim fit ut nullum finem nec modum habeat infidelium luctus, nisi quia nulla apud eos resurrectionis spes est? Nos ergo, qui de resurrectione edocti sumus, nonnisi moderate lugere decet. Postea de modo resurrectionis disseret: praeterea aliquid attinget de temporibus. Sed hoc loco tantum cohibere nimium moerorem voluit, qui nunquam ita apud eos regnasset, si viguisset seria resurrectionis cogitatio et memoria. Non autem prorsus lugere vetat, sed moderationem requirit in luctu: dicit enim, ut ne c o n t r i s t e m i n i sicut alii, qui spem non habent. More infidelium eos tristari vetat, qui fraena dolori laxant : quia mortem habent pro ultimo interitu, et perire existimant quidquid e mundo tollitur. Quum autem sciant fideles se ex mundo migrare, ut tandem colligantur in regnum Dei, similem lugendi causam non habent: quare doloris temperamentum esse debet resurrectionis cognitio. Dormientes vocat mortuos, communi scripturae more, quo verbo mortis acerbitas mitigatur: multum enim differt ab interitu dormitio. Caeterum non ad animam, sed corpus refertur: iacet enim in sepulcro cadaver, quasi in lecto, donec hominem Deus excitet. Itaque desipiunt, qui inde colligunt