51:164 nos. Particula etiam habet emphasin: qualis est ad Romanos sexto capite. 5. Gratia estis salvati. Nescio an quispiam alius hoc interposuerit: quia tamen nihil habet a contextu alienum, libenter amplector tanquam a Paulo scriptum. Et videmus ut nunquam sibi in praedicanda gratiae amplitudine satisfaciat: ideoque identidem pluribus verbis inculcat, nihil esse in salute nostra quod non sit Deo tribuendum. Certe qui ingratitudinem hominum rite expendet, non fastidiet hanc parenthesin quasi supervacuam. 6. Et sedere fecit in coelestibus. Quod de resurrectione hic meminit ac sessione in coelis, nondum quidem oculis cernitur. Verum, quasi in praesenti possessione iam essemus, ea beneficia nobis collata esset docet: quo magis status nostri conversionem attollat, dum ab Adam ad Christum traducimur. Perinde scilicet ac si ex profundissimis inferis ad coelum nos transferri diceret. Et certe quamvis salus nostra in spe sit adhuc abscondita, quantum ad nos spectat: in Christo nihilominus beatam immortalitatem et gloriam possidemus. Ideo addit in Christo. Quia nondum haec, quae commemorat, in membris apparent, sed in solo capite: propter arcanam tamen unitatem ad membra certo pertinent. Alii vertunt per Christum: sed melius convenit in Christo, propter illam quam notavi rationem. Et hinc colligi debet uberrima consolatio, quod in Christi persona certum pignus et primitias habemus eorum omnium, quae nobis desunt. 7. Ut demonstraret. Iterum repetit causam finalem, ut se Ephesii in assidua eius meditatione exerceant: ac eo sint de salute sua certiores, quo iustiorem eius causam agnoscent, nempe ut glorificetur Deus. Addit etiam, Dominum voluisse omnibus saeculis consecrare tantae bonitatis memoriam : quo magis invisos reddat, qui gratuitam gentium vocationem impugnabant. Nam rem omnibus saeculis memorabilem conabantur statim opprimere. Caeterum hinc admonemur, perpetua recordatione celebrandam esse misericordiam Dei, qua patres nostros dignatus est in populum suum cooptare Gentium enim vocatio mirabile est divinae bonitatis opus, quod filiis parentes et avi nepotibus tradere per manus debent, ut nunquam ex hominum animis silentio deleatur. Divitias gratiae suae, in benignitate. Nunc de monstrat vel repetitione confirmat, amorem illum quo nos prosequutus est Deus in Christo, ex misericordia oriri. Dicit enim, ut patefaceret opulentiam gratiae suae. Quomodo? In benignitate erga nos, tanquam arborem scilicet in fructu. Non tantum igitur gratuitum Dei amorem fuisse affirmat, sed Deum quoque in eo exhibuisse opulentiam gratiae suae, neque eam vulgarem, sed eminentem*