50:164 merito reverenter excipiebatur. Sed multi erant stulta gloria inflati, quod familiares fuissent apostolis, vel saltem in eorum schola instituti. Ideo nihil illis placebat, nisi quod Ierosolymis vidissent. Alios omnes ritus illic non usitatos non tantum respuebant, sed audacter etiam damnabant. Talis morositas deterrima est pestis: quum morem ecclesiae unius volumus pro universali lege valere. Nascitur autem ex praepostero zelo, quum erga magistrum aliquem vel locum ita sumus affecti, ut sine iudicio loca omnia et omnes homines velimus ad unius hominis sensum, ad unius loci instituta, tanquam ad commune praescriptum, adigere. Quamquam semper admista est ambitio: imo semper nimia morositas est ambitiosa. Ut redeam ad istos pseudoapostolos: si tantummodo prava aemulatione ubique usum caeremoniarum ingerere tentassent, quas Ierosolymis viderant servari: iam in eo non leviter peccassent. Est enim iniquum, ex consuetudine protinus facere regulam. Sed plus erat mali in doctrina impia et perniciosa, quod religione volebant obstrictas tenere conscientias: quod iustitiam in observatione collocabant. Nunc tenemus cur in, asserendo suo apostolatu tam animosus sit Paulus, et cur reliquis apostolis se opponat. Id agit usque ad finem secundi capitis, ubi transitum sibi facit ad causae tractationem: nempe gratuito nos iustificari coram Deo, non operibus legis. Nam hoo argumento nititur, si vim iustificandi non habent caeremoniae, non esse igitur necessariam earum observationem. Quamquam non de solis caeremoniis agit, sed generaliter de operibus disputat: alioqui frigeret totum argumentum. Si cui nimis remotum hoc videtur, duo consideret. Primo non potuisse aliter expediri quaestionem quam sumpto generali principio, iustificari nos mera Dei gratia: quod non caeremonias modo, sed alia etiam opera excludit. Deinde, Paulum non tam sollicitum fuisse de caeremoniis, quam de impia opinione acquirendae ex operibus salutis. Notemus ergo, Paulum non inepte ab ovo (quod aiunt) ordiri: sed necessario fontem ipsum indicare : ut sciant lectores non hic de umbra asini litigari, sed de re omnium maxima, qua ratione salutem obtineamus. Falluntur ergo qui putant apostolum in particulari quaestione se continere de caeremoniis : neque enim illa per se expediri poterat. Simile habemus exemplum Actorum 15, 2. Lis et contentio de caeremoniis agitabatur, an observatu essent necessariae. In ea discutienda concionantur apostoli de importabili iugo legis, de gratuita peccatorum remissione. Quorsum haec? videtur enim absurda esse digressio a proposito: sed non ita est. Non enim solide aliter refutari particularis error poterit, quam sumpto universali principio,. Quemadmodum, exempli gratia, si de prohibita esu carnium disputandum mihi sit, non tantum de