30:164 unum aut alterum, sed totam vitam Deo consecrare nos oporteat) et attentius de nobis cogitare tanquam ad ipsum Dominum accessuris; caventes ne eo sordes et pollutiones nostras ad feramus, rem tam sacrosanctam profanaturi. Testatur enim illic Dominus nos Domino nostro Iesu Christo uniri, eiusque corpus et sanguinem nobis in animarum nostrarum alimentum cedere. Caeterum veteris Testamenti mos ille purificandi sacrificaturos, ut quisque cogitaret quomodo ad Deum accederet, ritus continebat quorum hodie non potest usus retineri, sed quorum tamen veritas servanda est. Nam tum adhibebantur quaedam purificationes ex aqua, et aliae istiusmodi caeremoniae, quibus Deus populum illum rudem tanquam pueros exercuit: quas tamen papa voluit imitari et retinere, quum ad tempus tantum essent institutae. Quarum tanta est depravatio, ut quum iustiusmodi stultae et ridiculae gesticulationes adhibeatur, veritas evangelii adulteretur, et papistae videantur Dominum Iesum Christum abnegare velle, ad umbras illas revertentes quarum usus fuit tantum ad tempus institutus. Quamobrem quoscunque ritus videmus a papistis introductos in ecclesiam, ad veterum imitationem, sciamus meram esse corruptionem et foedam depravationem cultus a Deo instituti. Verumtamen ut veteres videmus se aqua lustrasse et abluisse, aliosque ritus ad purificationem adhibuisse quam qui hodie sunt in usu, quod fuit in illis figuris spirituale nobis est retinendum: sublatisque figuris oportet nos in conscientiae puritate coram Deo comparere. Ac quotiescunque Deum precamur, quod est praecipuum Christianorum sacrificium, singulos oportet sese expendere et examinare, et vitia sua detestari, veniamque suppliciter deprecari: quae vera nostra est purificatio. Nam sive Deum invocatum, sive sacram coenam participaturi, sive denique aliquid quod ad Dei cultum spectet fideles suscepturi, se ipsos explorare debent, et innatae omnes corruptiones condemnare: Deumque precari ut ab illis omnibus eos purget, et veram poenitentiam agere, peccatorumque remissionem deprecari. Et de istis hactenus: sequentia iam expendamus, ubi dicitur Samuel facto sacrificio antequam accumberent ad mensam, vocavisse Isai et filios eius, et ingresso primogenito Eliab praestantissimae staturae, ad dignitatem appositae, existimasse illum esse Christum Domini ; sed opinione sua falsum fuisse, quod reiectum a Domino intellexerit. Deinde secundus advocatus, tum tertius, denique suo ordine singuli, quorum nullus Deo gratus fuit ad septimum usque. Postremus David contemnebatur, quod minimus omnium in agris ovium greges pasceret: etsi Samuel indicarat nullum ex illis septem electum a Domino: Atqui non frustra missus a Domino fuerat: itaque aliquem oportebat in filiis