20:164 (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 166, olim Epp. Tom. 24, fol. 287. - Simler. Vol. 108.) Clarissimo viro D. Henrico Bullingero ecclesiae Tigurinae fido pastori plurimum mihi observando. Tiguri. 8. Etsi D. Calvinus ex animo tibi commendat Pellissariorum1) causam, quae apud Rhaetos agitur, quidque nunc* ab his postulandum sit exponit: quia tamen hominibus illis me privatim obstrictum sentio, nolui partibus meis deesse. Petunt igitur, clarissime vir, literas commendatitias ab amplissimo senatu vestro ad Rhaetos omnes, qui apud Curienses conventum publicum habituri sunt ad 3 Idus Novembris proximi, vel ad Martini festum, quod idem est. Facile vero intelliges ex literis D. Calvini rogari amplissimum senatum vestrum, ut literis suis Rhaetos hortentur ad pergendum quo pede coeperunt, ut quam semel tuendam susceperunt causam eodem animo ad extremum usque perducant. Et quoniam fama est, illis propositum esse ut monachi posthac minus possint et valeant autoritate in ipsorum ditione, moneant ut quam citissime fieri poterit colluviem illam totam monachorum et sacrificorum a suis finibus arceant, si modo pacatam in posterum cupiant ditionem Rhaeticam. Sed tu melius omnia pro tua prudentia dispicies. Unum vero superest, quod abs te peto, nempe ut tu sigillatim ad clarissimum praefectum Curiensem de hoc negotio scribas, ac vehementer illi commendes. Nam audio illum hominem tibi et amicum esse et in tuam gratiam quidquid licebit facturum. Itaque, vir clarissime, etiam atque etiam te rogo, ut qua soles humanitate et diligentia hanc PeUissariorum causam suscipias et tuearis. Quod certe facies, si quas dixi literas a senatu impetres, et ad praefectum illum ipse scribas. Nos autem, si quid iusseris, libenter confidemus. Vale, vir clarissime. Tui omnes te salutant reverenter ac nominatim Budaeus frater. Amicos omnes, qui istic sunt, salvos esse cupio. Exspecto literas a D. Gualthero. Quid porro in Gallia geratur ex literis D. Calvini accipies. Dominus tibi semper adsit ac te incolumem tueatur, laboribusque tuis benedicat. Genevae pridie Calendas Octobris 1563. Carolus Ionvillaeus tui observantissimus. 4030.1) Cf. N. 3921. Gahffe not gen. III. 364: Le principal domicile des Pellissari etoit a Chiavennes au pays desGrisons; mais il y en avoit dans toute la Lombardie. Un Bernardin P. de Vicence fut recu habitant de Geneve en 1556. De negotio ipso h. L metnorato accuratior a non habemus, praeter ea quae praebet sequens.