9:163 163 ULTIMA ADMONITIO 164 gurgitatio. Quid Augustinus? corpus sacramento tenus comedi docet dum re ipsa non comeditur. Duobus enim locis haec antithesis legitur apud eum expressa. Unde certo colligitur sacramentalem usum tantundem valere atque visibilem vel externum, ubi veritati aditum claudit hominum incredulitas. Itaque calumniose insimulat Westphalus nostram de spirituali manducatione doctrinam, quasi fallaci praetextu veram communicationem tollat, quae in coena percipitur. Nam si ab esu sacramentali separandus est spiritualis, quid hoc sibi vult Augustini dictum:1) Non hoc corpus quod videtis manducaturi [pag. 66] estis, et bibituri sanguinem, quem fundent qui me crucifigent: sacramentum aliquod commendavi vobis, spiritualiter intellectum vivificabit vos. Iam si in coena praeter inane vacuumque signum nihil relinqui constat, ubi non spiritualiter editur corpus, et ex verbis Christi colligimus spiritualem esse esum, ubi fides mysticae et spirituali doctrinae respondet, non est quod res individuas divellere tentet Westphalus. Idem, fateor, Christi corpus quod in sacrificium Christus in cruce obtulit, manducari certum est, quia neque bicorporem fingimus Christum, neque aliunde quam ex victima illa alimentum ad spiritualem vitam petendum est. Quomodo idem esse corpus Augustinus negat, nisi quia in coelestem gloriam receptum arcana spiritus virtute vitam nobis inspirat? Diversus ergo edendi modus notatur: quia licet integrum maneat in coelo Christi corpus, mirabili tamen et coelesti virtute nos vivificat. Denique non alia de causa negat [pag. 67] Augustinus dari in coena corpus illud, quod videbant discipuli, nisi ut sciamus minime carnalem esse communicationis modum : sed in mysterio nos fieri carnis et sanguinis participes, ut gratiam illam morsus nostri non consumant, ut alibi loquitur. Ideoque tergiversando nihil proficit Westphalus. In manifesta etiam calumnia deprehenditur, locum hunc a nobis torqueri insimulans, ut nihil nobis coena afferat praeter inanem figuram. Sed vocem: spiritualiter, quomodo excusat Westphalus? ratione fidei, inquit. Si ita est, quomodo absque fide manducari garrit? Nam ut in crasso suo commento nihil esse carnale probet, negat carnaliter manducari Christum, nisi in frusta concisus instar cadaveris dentibus palam teratur. Ubi autem invisibiliter deglutiendum porrigitur eius corpus, spiritualiter comedi, quia fide percipitur. Quo magis hoc laqueo se expedire tentabit, Be fortius [pag. 68] constringet: profanos homines, qui solo carnis sensu praediti, ad Christi mensam temere indigneque irrumpunt, spiritualiter edere absque fide, quod fidei respectu fieri necesse est. Neque tamen interea concedo quod ipse non nisi sua 1) In Psal. 98.