55:163 163 CAPUT XI. 164 dicem profiteretur. Omnibus tamen expensis, ad secundum exitum referre malo. Tunc enim intrepide regis ferociam despexit, tanta spiritus Dei virtute armatus, ut furiosam illam bestiam ultro subinde lacesseret. Haec certe mira fuit vis fidei, quod imbellem multitudinem secum trahens ac multis impedimentis onustam, iter sibi per innumeras difficultates, Dei manu patefactum iri speravit. Videbat potentissimum regem impotenter furere: sciebatque finem non facturum donec extrema quaeque tentasset. Terum quia autorem suae profectionis Deum esse novit eventum illi commendat, nec dubitat quin omnes Aegyptiorum impetus in tempore cohibiturus sit. Quasi enim invisibilem. Imo Deum viderat in medio rubi ardentis: quare improprie hoc videtur dici, et parum apte ad causam praesentem. Fateor sane, visione illa confirmatum prius fuisse Mosen, quam praeclarum illud liberandi populi facinus aggrederetur. Sed nego talem fuisse Dei conspectum, qui eum exueret sensu carnis, et extra mundi pericula educeret. Signum duntaxat quoddam praesentiae suae tunc illi Deus ostendit: sed multum abfuit quin Deum qualis est, videret. Apostolus autem intelligit non secus obduruisse Mosen, quam si in coelum raptus Deum solum haberet ante oculos, negotium vero cum hominibus non haberet, non subiiceretur huius vitae periculis, nullum cum Pharaone haberet certamen. Atqui certum est, eum tot difficultatibus fuisse obrutum, ut posset animo interdum concipere Deum procul abesse: aut certe superiorem tandem fore regis contumaciam, tot praesidiis instructam ad resistendum. Denique ita se Deus Mosi videndum praebuerat, ut fidei tamen locum reliquerat: at Moses quum undique multi terrores instarent, omnes in Deum sensus suos convertit. Adiutus quidem fuit ad eam rem visione illa quam diximus: sed tamen plus in Deo vidit, quam ferebat signum illud visibile. Potentiam enim eius apprehendit, quae metus omnes omniaque discrimina absorberet. Promissione fretus certo statuit populum, tametsi Aegyptiorum tyrannide premebatur, iam terrae promissae esse dominum. Hinc colligimus, veram fidei naturam esse, Deum semper habere prae oculis. Secundo, fidem altiora et magis recondita in Deo intueri, quam quae sub sensus nostros cadant. Tertio, solum Dei conspectum sufficere ad mollitiem nostram corrigendam: ut simus contra omnes Satanae insultus plusquam saxei. Unde sequitur, quo quisque mollior est ac minus virili animo, eo minus habere fidei. 28. Fide fecit pascha et adspersionem sanguinis, ut qui perdebat primogenita, non tangeret eos. 29. Fide transierunt mare rubrum quasi per terram siccam: quod quum tentassent Aegyptii, absorpti sunt 30. Fide