52:163 163 BPJST. PAULI AD THESSALONICENSES I 164 9. De fraterno autem. Quum prius magnifice extulerit eorum caritatem: nunc occupatione utitur, dicens, Non opus h a b e t i s ut s c r i b am vobis. Beddit causam, quia d i v i n i t u s edocti sint: quo significat insculptam esse eorum cordibus caritatem, ut supervacuae sint literae in charta scriptae. Neque enim tantum intelligit quod Iohannes in sua canonica (2, 27), Unctio docebit vos: sed formata esse eorum corda ad caritatem, ut appareat spiritum sanctum intus dictare cum effectu quid agendum sit, ut scripto praecipere non sit opus. Subiicit argumentum a maiore ad minus: nam quum eorum caritas per totam Macedoniam se diffundat, colligit non esse dubitandum quin ipsi mutuo inter se ament. Quare particula e t e n im valet quin etiam, vel imo: augendi enim causa (ut dixi) eam addidit. 10. Hortamur autem. Quamquam satis voluntarios esse testatur ad omnia caritatis officia: non tamen desinit hortari ut proficiant: quia nihil in hominibus perfectum. Et certe quod optimum in nobis apparet, optandum est ut sit melius. Verbum cpiXoTciieicrfrai alii sequentibus coniungunt, ac si iuberet eos eniti ad colendam quietem: sed aptius cum priore verbo cohaeret. Postquam enim admonuit ut crescant in caritate, sanctam aemulationem illis commendat, ut mutuo inter se amore certent: vel certe praecipit ut seipsum unusquisque vincere contendat: atque hoc posterius magis amplector. Ergo ut perfecta sit eorum caritas, contentionem in illis requirit, qualis esse in iis solet qui ad victoriam cupide aspirant. Haec optima est aemulatio, quum singuli benefaciendo seipsos vincere conantur. Cur eorum sententiae non subscribam, qui exponunt, enitamini quietem agere : haec una ratio satis valida mihi esse videtur, quod Paulus non posuisset in re minus difficili tam arduum certamen: quod ad profectum caritatis optime congruit, ubi tot obstacula se ingerunt. Neque etiam displicet altera verbi significatio, ut sint in commune liberales. 11. Colatis quietem. Iam dixi hoc membrum separandum esse a prioribus: nam haec nova sententia est. Quiescere autem hoc loco significat placide et sine tumultu agere: quemadmodum etiam gallice loquimur, sans bruit. In summa, iubet eos pacatos esse et tranquillos: huc pertinet quod continuo post adiungit, et a g a t i s res vestras. Videre enim est eos, qui se in aliena negotia importune ingerunt, multum tumultuari, sibique et aliis molestos esse. Haec igitur optima tranquillae vitae ratio, dum unusquisque vocationis suae officiis intentus, exsequitur quae sibi a Domino mandata sunt, et in iis se occupat: dum agricola se in operibus rusticis exercet, opifex artem suam tractat: atque ita singuli intra proprios fines se continent. Simulatque hinc deflectunt homines, omnia incomposita sunt ac turbulenta. Caeterum non ita vult