30:163 163 HOMILIA LVIII. 164 nostri Iesu Christi adventu coepit, sed iam ante etiam inoleverat. Sic videmus Samaritanos patrum exemplis sese tueri quum in adulterino templo sacra facerent, quod in invidiam Iudaeorum constructum fuerat, et stulta devotione loci sanctitatem praetexere, quod in illis patriarchas Deum invocasse gloriarentur, ad quorum exemplum sese componerent. Sed lex Dei est certissima et tutissima regula ad quam cultum omnem referri oportet. Idcirco diserte vetat Dominus quidquam in suo cultu ex hominum arbitrio innovari, sed contra quod iubet exacte observari, ut nihil in eo immutetur, nihil addatur detrahaturve, neque ad laevam aut dextram declinetur. Dei vox et praeceptum istud est immutabile et irrevocabile: quamobrem etiam ad amussim observandum. Verum enim vero sanctos illos viros olim aliter usos videmus, quare ergo illos non imitaremur ? Nempe, quod si privilegio quodam factum est, non liceat hoc tempore illud usurpare: sed standum sit regula quam ipse Deus praescripsit. Caeterum non sumus satis idonei iudices de facto Samuelis, rectene an secus fecerit Bethlehemae sacrificans: quum praesertim Deo gratum et acceptum sit sacrificium, non inquirente in vitium neque severiter ad suae iustitiae regulam expendente. Nos itaque Deo sine contentione parere discamus, et ne quid ab uno vel altero factum sit intueamur, illud in exemplum tracturi, quandoquidem Dei mandatis sine exceptione est obtemperandum. Sequitur: Sanctificamini, et venite mecum ut immdlem. Sanctificavit ergo Isai et filios eius, et vocavit eos ad sacrificium. Mos ille fuit sub legalibus umbris usitatus ut sacris participaturi sese purificarent. Ubi observandum, eos qui sacrificium offerebant, convocare solitos amicos, et rebus sacris vesci, postquam sacerdos portionem sustulerat, et rite Deo ex ipsius praescripto sacra fecerat, et in Dei conspectu exhilarari : cuius rei exempla passim in sacris exstant. Porro sacrificium oportebat a purificatis et nulla sorde coinquinatis comedi. Quamobrem ad sacrificium advocati tanquam ad sacram mensam conveniebant, et eam ob rem Dominus purificari iubebat, ne ullas sordes et maculas inferrent. Equidem fateor, quum Deus cibos omnes sanctificet, illis etiam bona conscientia utendum, quod alioquin, ut monet Paulus apostolus, polluta omnia futura sint, et quoscunque cibos sumimus in maledictionem iniquitas et pollutio convertat. Verum tamen singularis quaedam fuit sacrificiorum ratio: nam in iis sacrificantes sese veluti Deo sistebant. Quamobrem sacra illa convivia differunt a privatis, quod illa in loco sacro coram Domino, haec in privatis aedibus celebrentur: et idcirco ad sacra illa convivia accedentes oportebat purificari. Sic nos ad sacram synaxin venturos, et coenae Domini participaturos oportet praeparari (licet non diem