15:163 i6a EPISTOLAE 1971.197S 164 1971 TREMELLIUS CALVINO. Nunciat se Bernae bene exceptum, quod eius commendationi acceptum refert (Ex autographo Cod. Parisiensis Bibi. nation. Coll. Dupuy Vol. 268, fol. 120 Clarissimo theologo D. Ioanni Calvino domino ac patri suo perpetua fide ac observantia colendo. Genevae. D. Musculus qua senatus gratia utrique accepti sumus fuse perscribit. 1) Id modo de ipsius caritate et studio adieci: omnia ea prudentia et fide effecisse ut non potuerit maiore. Ex quo facile intelliges commendationem tuam tantum apud eum valuisse quantum tua merito apud omnes vere pios valere debet autoritas: quam ut Deus ad ministerii sui dignitatem et fratrum afflictorum consolationem semper incolumem conservet atque magis ac magis amplificet omnibus precibus et votis expeto. Gener meus2) te plurimum salutat et maximas mecum agit gratias quod tuo etiam patrocinio inprimis adiutus statum aliquem obtinuerit. Plura scribam rebus certius constitutis. Dominus Iesus te servet ab omni malo et spiritu suo semper regat. Vale. Bernae 14. Iunii. Tuus Immanuel Tremellius. 1972. VIRETUS FARELLO. Praemissis nonnullis de fratre Naverii et libello contra Calvinum scripto consulit eum de dedicatione novo suo operi praefigenda. 1971. 1) N. 1968. 2) Halleri Ephetn. p. 104: Gener illius Antonius Chevallerius Lausannae diu mansit. . Cuius varia fuere fata, Natus in Montchamps 1507, Parisiis in hebraicis Vatablo magistro usus est, ob religionem in Angliam se contulit, et Cantabrigiae studia resumpsit sub Fagio. Dua: Somerseti eum Elisabetae gallice edocendae magistrum delegit (Strype Mem. II. 1, p. 323). Cantabrigiae Tremellio Fagii successori in docendis hebraicis assistebat, cuius tunc privignam duxit. 'Regnante Maria expulsus socero exsilii socius fuit Postea 1559 Argentorati docuit, eodem anno Genevae, mox inter cives ¡ìreceptus. Deinde in Galliam rediit, et inter bellicos tumultus ^iterum in Angliam, ubi Parkerus archiepiscopus ei professionem hebr. Cantabrigiae demandandam curavit (Strype, Parker L 196. 577. ldem,An?ials of the ref. II. 288. 552. Haag III. 440.) Obiit 1572 in insula Guernsey.