55:162 Reputet igitur quisque apud se quatenus ad hanc communicationem vocetur, ut obstacula jomnia abrumpat. Nec praetereundum est quod Christi probris annumerat quaecunque ignominias fideles ab initio mundi pertulerunt. Nam sicuti membra fuerunt eiusdem corporis, ita nihil habebant a nobis separatum. Sunt quidem omnes aerumnae, sicut praemia peccati, ita etiam maledictionis fructus, quae primo homini fuit imposita: sed quascunque iniurias Christi nomine sustinemus ab impiis, eas ipse suas ducit. Unde gloriatur Paulus se supplere quod passionibus Christi deest. Id si rite expenderemus, non tam molestum nobis esset atque acerbum, pro Christo pati. Melius etiam hoc membro declarat quid significet per probrum Christi, ubi dicit: malis affici cum Dei populo. Non poterat aliter Moses se unum esse ex Dei populo profiteri, nisi gentis suae miseriis adiungeret se comitem. Ergo ubi hic finis est ne discedamus a corpore ecclesiae : quidquid patimur, sciamus capitis nomine esse consecratum. Ita exadverso thesauros Aegypti vocat, quos aliter possidere nemo potest quin ecclesiae renuntiet. Intuebatur enim in remunerationem. Probat, illam animi magnitudinem fuisse fidei affectum, ex descriptione quam posuit : quia Moses oculos in Dei promissionem defixos habebat. Neque enim sibi melius fore sperasset cum populo israelitico quam apud Aegyptios, nisi sola promissione confisus. Porro si quis inde inferat, fidem non in solam Dei misericordiam recumbere, quia praemii respectum habeat: respondeo, non hic disputari de iustitia aut salutis causa: sed apostolum generaliter complecti quidquid fidei convenit. Ergo fides, quatenus quaerenda est iustitia coram Deo, non remunerationem, sed gratuitam Dei bonitatem, non opera nostra, sed Christum solum intuetur. Sed fides extra iustificationis causam, quia generaliter se extendit ad quodvis Dei verbum, remunerationis quae promittitur respectum habet. Fide inquam amplectimur quidquid Deus promittit: atqui operibus promittit remunerationem: ergo hanc apprehendit fides. Sed hoc totum in causa gratuitae iustificationis locum nullum habet: quia nulla operum remuneratio sperari potest, nisi gratuita iustitiae imputatio praecedat. 27. Fide reliquit Aegyptum. Tam de priore exitu hoc posset exponi quam de secundo, quum scilicet secum populum eduxit. Tunc enim proprie reliquit Aegyptum, quum ex domo Pharaonis aufugit. Huc accedit quod ante celebrationem paschatis hic egressus recensetur ab apostolo. Yidetur ergo de Mosis fuga loqui. Nec obstat quod addit, non timuisse furorem regis: quum Moses ipse narret terrore se fuisse compulsum. Nam si initium spectamus, non timuit quum se populi vinl l