50:162 pseudoapostoli, qui verum semen falsis et vitiosis dogmatibus corruperant. Docebant enim necessariam esse adhuc observationem caeremoniarum. Videri poterat res levis momenti in speciem. At Paulus tanquam de primario christianae fidei capite dimicat: neque immerito. Non enim leve malum est, suffocari evangelii claritatem, laqueum iniici conscientiis, tolli discrimen veteris et novi testamenti. Videbat praeterea his erroribus coniunctam quoque esse impiam et perniciosam opinionem promerendae iustitiae. Haec causa est cur tanta vehementia et contentione depugnet. Nos quoque admoniti quam gravis et seria disputatio hic tractetur, eo plus attentionis afferamus ad legendum. Si quis causam aestimet ex Origenis aut Hieronymi commentariis, mirabitur Paulum tantopere fuisse commotum ob ritus quosdam externos. Sed quisquis fontem ipsum inspiciet, agnoscet res fuisse tam acri disceptatione non indignas. Quia autem nimia credulitate, imo levitate ac stultitia passi fuerant Galatae se a recto cursu abduci : ideo asperius illos reprehendit. Neque enim iis assentior, qui pro ingenii tarditate durius fuisse tractatos opinantur. Tentati fuerant etiam Ephesii et Colossenses. Si tam leviter cessissent imposturis: putamusne mitius cum illis acturum luisse Paulum? Hanc igitur obiurgandi libertatem non populi natura illi dedit, sed rei potius indignitas extorsit. Nunc postquam tenemus quae fuerit causa scribendae epistolae: veniamus ad tractationis ordinem. Duobus primis capitibus pro autoritate sui apostolatus contendit: nisi quod per occasionem, sub finem secundi capitis, in praecipuum statum ingreditur: hoc est, in quaestionem de iustificatione hominis: de qua tamen tertio demum capite iustam ex professo disputationem instituit. Tametsi autem duobus istis capitibus multa videtur tractare: .hoc tamen unum agit, ut se parem summis apostolis esse 11