5:162 Parcit enim sapiens'] Haec omnia eo spectant, ut ostendat sapientem clementiae suae causam posse reddere. Non sub formula iudicas] Id est ad praescriptum summi iuris, quemadmodum iudices, qui ex legum praescripto pronunciant. Marcel, tit. de poenis, lib. XLVIII, ff. : Hespiciendum est iudicanti ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa deposcit. Nec enim aut severitatis aut clementiae gloria affectanda est, sed perpenso iudicio, prout quaeque res expostulat, statuendum est. Quintilianus libro V. : Deprecatio rara admodum, et apud eos solos iudices, qui nulla certa forma pronunciandi tenentur. Quanti vult aestimare litem] Aestimare enim litem, non solum est concipere conclusiones ad damna et interesse, ut loquuntur Pragmatici, sed etiam criminaliter intendere : qua ratione dixit Cicero in oratione pro Cluentio, aestimare litem capitis. Dicitur autem tam ipse iudex quam actor litem aestimare. Plutarchus dicit Ciceronem accusatorem in causa Verris litem aestimasse septingentis quinquaginta millibus sestertiis. Gellius libro XX.: Aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat. Clementia ergo aestimat litem quanti vult: quia eius sententia non debet limitari ad actionis formulam. FINIS. Calvini opera. Vol V. n