30:162 proinde noluit a propheta evulgari: sed sacrificii specie tegi mandavit. Sequitur deinceps: Fecit ergo Samuel, sicut loquutus est ei Dominus: venitque in Bethlehem, et admirati sunt, vel, et congregati sunt (sed satis est frequens in sacris admirationis significatio, et spectat magis ad sequentem interrogationem) seniores civitatis occurrentes eis, dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus? Insolens enim erat iste adventus prophetae, cuius nulla causa apparebat: neque enim antea venire eo consueverat: quare subitam et repentinam aliquam causam subortam esse oportebat. Idcirco igitur admirationis seniorum hic fit nominatim mentio. Nam non erat prophetarum mos et consuetudo temere huc illuc vagari, nisi magna aliqua cogente illos necessitate. Seniores ergo isti Samuelis adventum admirati, et ignorantes an aliquid adversi Bethlehemae accidisset, quaerunt, sitne pacificus ipsius adventus. Pacis autem nomine quaevis prospera intelliguntur, quasi interrogarent: Sintne omnia prospera, an bene omnia se habeant. Respondit itaque Samuel: Pacificus, ad immolandum Domino veni. Porro Bethlehema tum non erat magni nominis, sed tantum exiguus pagus: quemadmodum Micheas propheta, Domini nostri Iesu Christi adventum praedicens, ait: At tu Bethlehem Ephratae, ut sis minima in ducibus Iehudae, ex te mihi prodibit futurus dominator in Israele. Bethlehem igitur tum non erat illustre aut nobile oppidum, sed ignobilis pagus et quidem ex remotissimis terrae. Eo tamen se venisse ad immolandum ait Samuel. Non dubium autem quin seniores sibi summo honori duxerint, quod propheta locum illum ad sacra Deo facienda delegisset. Sed hic iterum quaeri potest, quomodo Samuel sibi tantum permiserit: quod non esset summus sacerdos, ac proinde non esset ipsius munus Deo sacra offerre. Praeterea non est verisimile arcam foederis aut sanctuarium fuisse tum eo loci. Colligimus autem facile, quemadmodum ex aliis iam locis observavimus, populum a puritate legis recessisse, multumque sibi permisisse in Dei cultu, adeo ut fuerit valde corruptus. Iam ergo si quaeritur quid de Samuelis facto iudicandum sit, dicendum non posse nec debere illud in exemplum trahi. Deum autem quodam privilegio et tolerantia vitium iilud condonasse, ut nos oporteat semper ad legis formulam et praescriptum nostras actiones exigere. Nam si veterum sanctorum singularia facta imitari et in exemplum trahere volumus, in immensum labyrinthum incidemus ex quo non detur exitus, quemadmodum factum videmus. Obsecro enim, unde tanta dissipatio in ecclesiam invecta, ut nulla religionis forma apparuerit, nisi quod in aliorum facta coniecti sunt oculi, quae deinde pro regula sunt posita? Neque vero istud malum a Domini l l