20:162 cogitat, sed et Palatinatum vexat. Audio enim illius scripti quod missum est ad Principem Palatinum contra Catechismum praecipuum autorem esse Brentium.5) Rogo Dominum ut convulsae afflictissimaeque ecclesiae suae adsit et turbatores ecclesiarum vel convertat vel evertat . . . . . . Tiguri 28. Sept. anno 1563. Tuus ex animo Bullingerus. 4029. BULLINGERUS CALVINO. De valetudine Calvini suam ov/ATta&siav testatus, agit de partibus Bernatum et Turicensium in negotiis Sabaudicis et Gallicis, et Suherum propter subscriptionem Augustanae a tribus urbibus apud Basilienses denunciatum docet (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 117b, olim Scrin. O. Epp. Tom. II. fol. 517. . Simler. Vol 108.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo Domino meo observando et fratri carissimo. Genff. S. D. Quum audiam ex aliis magno meo dolore te alias exhaustum esse et nihilominus negotiis innumeris oppressum, merito tibi maximas ago gratias, domino et fratri meo, quod pro unis binas ad me scribis ac mittis literas: *) merito tibi parco et molestiam molestiae non addo, sed brevissimis tibi respondeo. Intellexi quid cum Rege sit factum Rothomagi.2) Dominum oro, ut ipsum spiritu suo imbuat et regat et a pravis consiliariis liberet ac tueatur. Si Bernates conqueruntur de Tigurinis, 3) 5) Alting, hist eccl. Palat.: In ducatu Wurtembergico Io. Brentius et Iac. Andreae censuram scripserunt Catechismi Palatini qua octodecim eius quaestiones notant ac carpunt. Additae quoque quaestiones sex ad ipsum Pr. Electorem de s. coena, quarum scopus fuit ut ab instituto eum revocarent. Exstat cum responsione in Z. Ur sini Opp.theol. Heidelb. 1612. fol T. II. 55 ss. 4029.1) N. 4018. 4020. 2) ibid. 3) Muchat VII. 22: Le duc de Savoye ayant ete dans ce temps la attaque d'une grosse maladie cet incident rompit la negociation. Tout fut suspendu pour quelques mois. En Septembre et en Decembre il y eut de nouvelles negociations entre Berne et les deputes de Savoye pour savoir comment l l