55:161 161 EPIST. AD HEBRAEOS 162 tamen sic probari, ut vitam Mosis impetret, ex qua pendebat ecclesiae liberatio. 24. Mosis iam grandis. Memorabile prae aliis apud Iudaeos esse debuit Mosis exemplum, per cuius manum fuerant ex servitute manumissi, foedus Dei cum illis renovatum, status ecclesiae publicata lege constitutus. Quod si fides in Mose praecipue est consideranda: nimis absurdum erit 6i inde ipsos alio abducat. Unde sequitur, male in lege proficere omnes qui ab ipsa non diriguntur ad fidem. Nunc videndum est quibus in rebus Mosis fidem praedicet. Hanc ordine primam virtutem ponit, quod iam grandis natu adoptionem filiae Pbaraonis contempsit. Aetatis meminit, quia si puer hos fecisset, levitati aut ignorantiae posset imputari: quandoquidem enim in pueris nondum viget consilium aut ratio, temere se quovis proiiciunt: adolescentes etiam saepe huc vel illuc rapit inconsideratus fervor. Ergo ut sciamus, nihil nisi consulto factum fuisse, et quod longo iam tempore meditatus erat: refert apostolus tunc fuisse grandem natu: quod etiam ex historia liquet. Porro adoptionem sprevisse dicitur, quia quum inviseret fratres suos, quum sublevare ipsos studeret, quum vindicaret eorum iniurias, huc spectabant omnia ut rediret potius ad genus suum, quam in aula regis maneret. Ergo perinde id valuit, ac si ultro se abdicasset. Id fidei adscribit apostolus: quia multo satius erat in Aegypto manere, nisi genus Abrahae benedictum esse persuasus esset: cuius benedictionis sola testis erat Dei promissio. Nam oculis nihil tale cernebat. Hinc apparet fide esse intuitum quod longe a conspectu remotum erat. 26. Maiores existimans divitias, probrum Christi. Sedulo notanda est haec loquutio, qua docemur, instar letalis veneni fugiendum esse quidquid obtineri nequit quin Dei offensa redimatur. Delitias enim peccati vocat illecebras mundi omnes, quae nos a Deo eiusque vocatione abducunt. Nam commoda vitae terrenae quibus pura conscientia et Dei permissu frui licet, ea hoc numero non censentur. Quare semper meminerimus discernere quid nobis Deus permittat. Sunt autem quaedam per se licita, quorum usum nobis prohibent vel temporis vel loci vel aliarum rerum circumstantiae. Quare in omnibus praesentis vitae commodis semper id spectandum, ut nobis ad sequendum Deum adminicula sint, non impedimenta. Et temporales quidem delitias peccati vocat, quae cito evanescunt simul cum vita. His opponit probrum Christi, quod libenter in se suscipere debent pii omnes. Nam quos elegit Deus, eos etiam praeordinavit ut fiant imagini filii sui conformes: non quod ad eundem omnes modum probris aut alio crucis genere exerceat, sed quod omnes ita comparatos esse decet ut crucis societatem cum Christo subire non recusent. Calvini opera. Vol. LV.