50:161 161 COMMENTARIUS IN EPISTOLAM PAULI AD GALATAS. ARGUMENTUM. Quam Asiae partem incoluerint Galatae et quibus finibus limitata fuerit eorum regio, satis notum est: sed unde fuerint oriundi, non perinde constat inter scriptores. Gallos quidem fuisse, omnes ^onsentiunt: unde et nomen Gallograecis. Ex qua autem parte Galliae profecti sint, minus convenit. Strabo ex Gallia Narbonensi prodiisse Tectosages, alios Celtas fuisse putavit: quem omnes fere sunt sequuti. Sed quum Plinius Tectosagis Ambianos annumeret, deinde omnium consensu socios habuerint Tolistobogos, qui fuerunt Rheni accolae: mihi verisimilius est Belgas fuisse, ab ultimo Rheni tractu, versus mare Britannicum. Tolistobogi enim eam partem tenebant, in qua nunc habitant Clevenses ac Brabantii. Verum inde natus est error, mea opinione: quod quum manus aliqua Tectosagum in Narbonensem Galliam irruptionem fecisset, nomen suum retinuit: et regioni, quam occupaverat, ipsum imposuit. Atque hoc significat Ausonius, quum dicit: Usque in Teutosagos primaevo nomine Belgas. Nam et Belgas nominat: et initio Teutosagos fuisse vocatos testatur, qui postea Tectosagi dicti fuerint. Quod autem Caesar Tectosagos in Hercynia sylva collocat, id migratione factum fuisse intelligo: et ex contextu etiam colligere licet. Caeterum de gentis origine plus satis quod ad praesentem locum. Galatas, qui partem Asiae a se nominatam tenuerunt, sicut in tres praecipuos populos divisi erant, Tectosagas, Tolistobogos, et Trocmos: ita etiam tres habuisse praecipuas civitates tradit Plinius. Tanta autem potentia olim floruerunt inter vicinos imbelles, ut magna pars Asiae minoris illis esset tributaria. Tandem exolescente patria virtute, delitiis ac luxui se dediderunt. Itaque non magna virtute, praelio victi et subacti fuerunt a Cn. Manlio consule Romano. Tempore Pauli sub Romanorum ditione erant. Porro quum pure ac fideliter eos instituisset in evangelio: supervenerant eo absente Calvini opera. Vol, L.