5:161 LIBER L CAPUT VI. VII. tanquam id quod constituit, iustissimum sit. Ignoscere autem est, quae iudicas punienda, non punire. Venia, debitae poenae remissio est. Clementia hoc primum praestat, ut quos dimittit, nihil aliud Ulos pati debuisse pronuntiet. Plenior est ergo quam venia, et honestior. De verbo {ut mea fert opinio) controversia est, de re quidem convenit Sapiens multa remittet: multos parum sani, sed sanabilis ingenii, servabit. Agricolas bonos imitabitur, qui non tantum rectas procerasque arbores colunt, sed iUis quoque quas aliqua depravavit causa, adminicula quibus regantur, applicant. Alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant. Quasdam infirmas vitio loci, nutriunt. Quibusdam aliena umbra laborantibus, coelum aperiunt. Secundum haec videbit perfectus sapiens quod ingenium qua ratione tractandum sit, donec in rectum prava flectantur. Quidquid hic disputat Seneca, uno verbo subverti potest. Non enim procedit argumentum: remisit poenam meritam, ergo praetermisit quod facere debuit. Poenam enim condonavit cum laude clementiae, quam cum laude severitatis irrogare potuit: et qui talionem exigit ab autore iniuriae, nihil agit quod ille non meruerit: nec tamen praetermittit quod facere debuit, si iniuriam inultam esse patitur.