20:161 161 1563 SEPTEMB. 162 quand vous considererez combien il vous est utile. Monseigneur etc. De Geneve ce 13. septembre 1563. Vos treshumbles freres, Jean Calvin. Theodore de Beze. 4028* BULLINGERUS BEZAE. Apologia Amiraldi germanice impressa est et iam divendita. Tres urbes Basiliensibus de Sulcero scripserunt. Balduini inconstantia notatur, item Castellionis versio. Brentius contra Catechismum Palatinum. (Ex autographo Cod. Gtenev. 120, fol. 9.) Clarissimo viro D. Theodoro Bezae Genevensis ecclesiae fideli ministro domino meo colendissimo et fratri carissimo. Genff. S. D. Libellus ille Gallicus editus pro illustri principe Admiraldo contra Bultrotum 1) Germanice opera Froschoveri est impressus, et Franckforti supra mille sunt divendita exempla. Mittam ad te per proximum nuncium exemplum, quamvis non ignorem te non intelligere. Nostri sane tardi non sunt. Diligenter enim scripserunt tres urbes, Tigurum, Berna ac Schaffhusium, 2) ad magistratum Basiliensem de subscriptione Sulcerana, qua confessionem Augustanam cum Apologia approbavit. Nondum tamen a Basiliensibus datum est responsum. Exspectatur. Ubi certum aliquid habuerimus intelliges. In libris illis tuis ad me missis et contra Balduinum et Castalionem scriptis 3) nihildum legi : ita me fatigant negotia et non admodum firma corporis sanitatisque meae constitutio. Legam quamprimum potero. Nunc pro munere maximas tuae humanitati gratias ago. Semper ego abhorrui a versione Castellionea. Semper mihi Balduini inconstantia et petulantia,4) posteaquam lubricum se exhibere coepit, displicuit. Brentius non modo in Gallia turbas excitare 4028.1) N. 4004. 4009. 2) Yide sequentem. 3) N. 4019. 4) N. 4026. Calvini opera. Vol. XX.