52:160 tur nobis Deus ut vitiis nostris ignoscat, reliqua omnia praecedit: sicuti fundamentum prius aedificio est. Caeterum non docet Paulus qualis in hoc mundo, vel quanta possit esse fidelium sanctitas, sed eam cupit augeri, donec evadat in suam perfectionem. Ideo dicit, in adventu Domini: significans eo usque differri eorum complementum quae nunc in nobis Dominus inchoat. Cum omnibus sanctis. Bifariam exponi potest haec particula, vel ut pura habeant corda Thessalonicenses cum omnibus sanctis in Christi adventu: vel quod Christus venturus sit cum sanctis suis. Tametsi hoc secundum recipio, quod ad verborum syntaxin pertinet: non tamen dubito quin sanotos ideo nominaverit Paulus, ut admoneret nos in eum finem vocari a Christo, ut cum omnibus sanctis colligamur: haec enim cogitatio studium sanctitatis acuere in nobis debet. CAPUT IV. 1. Ergo quod reliquum ess, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oporteat vos ambulare et piacere Deo, ut abundetis magis: 2. nostis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum. 3. Haec enim est voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut vos abstineatis ab omni scortatione, 4. et sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore: 5. non in affectu concupiscentiae, quemadmodum et gentes quae non noverunt Deum. 1. Quod reliquum est. Hoc caput varias praeceptiones continet: quibus Thessalonicenses ad sanctam vitam instituit, vel in eius studio confirmat. Prius didicerant quaenam esset pie vivendi regula et ratio: hoe illis in memoriam revocat: Quemadmodum, inquit, edocti estis. Porro ne videatur illis adimere quod dederat, non simpliciter hortatur ut sic ambulent, sed ut abundent magis. Quum ergo profectum urget, innuit iam eos in via esse. Summa est, hoc in primis curandum, ut in suscepta doctrina proficiant: quam Paulus videtur frivolis et inanibus studiis opponere, quibus videmus bonam mundi partem adeo ut plurimum occupari, ut vix postremum locum teneat utilis sanctaque vitae rite formandae meditatio. Admonet ergo Paulus quomodo instituti fuerint, atque huc toto studio iubet eniti. Porro hic nobis lex praescribitur, ut obliviscentes quae retro sunt, semper tendamus ad ulteriorem progressum : atque huc simul incumbere pastores debent. Quod autem rogat, quum iure imperare possit, humanitatis ac modestiae est: quam imitari debent pastores, ut comiter, si fieri potest, populum alliciant magis quam violenter cogant.