51:160 Ne quis tamen ita accipiat quasi aliquid desit Christo si fuerit a nobis separatus: continuo Paulus addit, ipsum omnia in omnibus implere. Quod ergo vuit impleri et perfectus quodammodo esse in nobis, id non accidit ex defectu vel inopia: quum omnia ipse perficiat tam in nobis quam in creaturis omnibus. Ac eo maior apparet eius bonitas, quod ex nihilo nos esse facit, ut sit ipse quoque vicissim in nobis ac vivat. Quamquam vocem omnia resstringere ad circumstantiam praesentis loci non erit absurdum. Nam utcunque Christus omnia perficiat nutu virtuteque sua: tamen specialiter loquitur hic Paulus de spirituali ecclesiae gubernatione. Nihil quidem impedit quominus de universali mundi gubernatione accipias : sed probabile est ad praesentem circumstantiam restringi. CAPUT u. 1. Et vos quum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2. in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus scilicet qui nunc operatur in filiis inobedientiae, 3. inter quos nos quoque omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae^ facientes quae carni libebant et menti: et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. 1. Et vos quum essetis. Epexergasia superiorum, hoc est expositio cum illustratione. Nam quo melius Ephesiis accommodet generalem illam gratiae praedicationem, pristinum illis statum in memoriam reducit. Sunt autem duo membra huius applicationis, vos quondam eratis perditi : nunc Deus vos sua gratia ab exitio liberavit. Sed dum in utroque membro exaggerando immoratur, hyperbato abscindit orationem. Caeterum utcunque verba nonnihil sint perplexa, sensus tamen clarus est: modo ad illas duas partes referamus quidquid dicit. Nunc de priore videamus. Dicit mortuos fuisse: et simul exprimit mortis causam: nempe peccata. Non intelligit solum fuisse in mortis periculo: sed realem mortem significat ac praesentem, qua iam erant oppressi. Nam quum spiritualis mors nihil aliud sit, quam alienatio animae a Deo: omnes mortui nascimur, et mortui vivimus, donec efficiamur vitae Christi participes. Unde illud Iohannis (5, 28), iam venit hora ut mortui audiant vocem filii Dei: et qui audierint, vivant. Papistae, qui in hoc toti incumbunt ut quovis modo extenuent Dei gratiam, dicunt nos extra Christum esse semimortuos. Atqui non frustra Dominus ipse et deinde apostolus nos penitus excludunt a vita, quamdiu manemus in Adam: nec frustra regenerationem pronuntiant esse novam animae vitam, qua a mor-